concurrentes
Concurrentes, est numerus dierum nunquam excedens septenarium, qui cum
regularibus compositi componunt feriam dierum. Dionysius Exiguus de Ratione
Paschæ : Concurrentium hebdommadarum ratio, quæ de solis cursu provenit, septeno
anno jugi circuitu terminatur. Joannes de Janua : Concurrens, secundum
quod sumitur a Compotistis, est supercrescentia unius diei vel plurium supra 52.
septimanas, vel plurium : ideo dicitur quia in anno Bissextili supercrescunt duo dies,
in reliquis vero annis unus tantum, unde versus :
Hebdomadæ decies quinæ numerantur in anno, Atque quæ post duas, lux una, duæve supersunt.
Et ab illo incremento originem habent Concurrentes. Alii postea formantur uno addito,
sic tamen quod septimanarum numerum non excedant, unde scias quod primus annus cycli
solaris habet unum pro Concurrente, secundus habet duos, tertius habet 3. quartus habet
4. quintus 6. propter bissextilem, sextus habet 7. septimus habet 8. et sic procedendo
usque ad 28. annos invenitur, qui postea
revertitur ad caput procedendo per ordinem sicut prius : unde et appellatur
Circulus solaris, sive Concurrentium. Si autem vis scire quantus sit annus
Concurrentium, adde annis Domini 9. annos, et a totali summa subtrahe 28. quoties
poteris, et quotus sit annus cycli solaris quod residuum fuerit demonstrabit, et si
nihil remanserit, ultimus annus erit. Vide eumdem Scaliger. lib. 7. de Emendat.
tempor. pag. 748. 775. 776. Fulbertum Carnotensem in Compendio Computi, Honorium Augustod.
lib. 2. de Imagine mundi cap. 87. 88. 97. Durandum lib. 8. cap. 5. n. 6. 7. 8. et alios
Compotistas, Annuspag. 292.