continentes
Nos quia serica veste non utimur, Monachi judicamur : quia ebrii non sumus, nec
cachinno ora dissolvimus, Continentes vocamur et Tristes.Continentiumvocabulo intelliguntur viri qui ab uxoribus, et feminæ vicissim quæ a maritis abstinent. Ita S. Epiphanius hæresi 59. et in Expos. fidei. Tertullianus lib. de Præscr. cap. 40 :
Habet et Virgines,
habet et Continentes diabolus et Marcion. Et S. Gregorius Nazianz. : Ὁ μὲν ἀλλότριος εὐνῆς, ἴσος ἀγγέλοις ὐπάρχει, ὁ δὲ τὴν ἐγκράτειαν ἀσκῶν
μετὰ παρθένων τετάχθω. Ruffinus Aquileiensis lib. 2. in S. Hieronymum :
Nam Porphyrius te docuit de Christianis male loqui, concidere Virgines,
Continentes, Diaconos, Presbyteros, etc. Zachæus lib. 3.
Consultation. cap. 3 : Quidam etiam velut in postremo sectæ istius gradu parva
observatione contenti, tantum cœlibes vivunt, ut nunquam experti matrimonia respuentes,
vel amissorum recordatione commoniti, secunda, si prima habuere, devitant, etc.
ubi multa de hoc vivendi genere. Salvianus lib. 5. de Gubern. Dei : Quomodo igitur
talis ipsos pœnitentiam se egisse non pœnitet ? Sicut etiam illos de conversione ac Deo
aliquid cogitasse, qui a conjugibus propriis abstinentes, a rerum alienarum pervasione
se non abstinuerunt, et cum profiteantur Continentiam corporum, in incontinentiam
debacchantur animorum. Novum prorsus est conversionis genus, licita non faciunt,
illicita committunt, temperant a concubitu, et non temperant a rapina. Lex 20.
C. Th. de Episc. (16, 2.) : Ecclesiastici, aut ex Ecclesiasticis, vel qui
Continentium se volunt nomine nuncupare, viduarum ac pupillarum domos non
adeant. Similia habentur in Concilio Carthag. III. can. 25. Horum præterea meminit
Novella Majorani de Test. Clericor. ut et S. Augustinus lib. 5. Contra Faustum cap. 9 :
Quam multi Continentes in Ecclesia et Monasteriis, victum et tegumentum commune
habentes, et in his ipsis professionibus multi fallaces. Et Serm. 53. V. D. cap.
8 : Sunt Continentes humiles, sunt et superbi, etc. Idem Serm. de Tempore
248 : Continentia et sobrietas non in sola integritate carnis consistit, sed etiam
in cultu et ornatu, vita pariter et moribus consistit. Vita S. Sulpitii Pii
Episc. Bituricensis cap. 5. n. 23 : Monasterium... in quo virginum ac Continentium
feminarum incluserat agmen. Mox : Quæ dum sapientiæ studio semper
vestiunt, non solum corpora, sed et animas virginitati consecrant. præparantes vasa
munda ad sapientiam, ex quibus divini verbi concubitus sanctos et immortales
expetunt. Vide S. Cyprianum Epist. 62. et lib. de Disciplina et habitu virgin.
Possidium in Vita S. Augustini cap. 28. ipsum S. Augustinum de Urbis excidio cap. 2. lib.
de Utilitate credendi cap. 17. S. Ambros. lib. 6. Hexaemer. cap. 5. etc. Veneris Continentiamdixit Curius Fortunatus lib. 3. de Arte Rhetor.
Continentiam superciliiHieronymus ad Marcellam, id est, Christianorum ab omni fastu continentiam ;
Continentiam vovere, Arnoldus Lubec. lib. 7. cap. 9.
Festum Helisabeth Continentis.ContinentesLatini,
Οὐ δεῖ ἱερατικοὺς, ἢ κληρικοὺς, ἢ ἀσκητὰς, ἐν Βαλανεὶῳ μετὰ γυναικῶν
ἀπολούεσθαι. Quibus locis Καὶ διαφορὰ οἰκήματα καὶ κελλία εἰς
ἀσκητῶν καταμονάς. Gloss. Græc. Lat. : de Pœnitentianuncupabantur, in Bullis Joannis XXII. PP. ann. 1319. et 1320. apud Waddingum.