contravadium
averia eorum injuste cepit et ad contra vadium et pl[egium ] detinuit
Vadium, Pignus, Gall.
In Contravadium posuerunt viginti sextarios
frumenti. Altera Curiæ Archidiaconi Rem. ann. 1256 : Pro dicta legitima
garandia ferenda dedit in Contravadium omnia bona sua. Alia ejusdem anni et
ejusdem Archidiaconi : Pro legitima garandia ferenda dederunt in Contravadium
Ecclesie memorate bona. Occurrunt passim hujuscemodi loquendi formulæ in Chartis
laudati Tabularii, quibus adde Chartam Curiæ Suessionensis anni 1259. ex secundo
Chartulario S. Medardi : Item asseruit idem Mattheus, quod dictus Adam Miles
posuerat eidem Conventui in Contravadium pro dicto censu, quandam petiam terre... que
quidem pecia terre honerata Contravadio supradicto... Mattheus loco illius pecie terre
posuit coram nobis dicto Conventui alias possessiones in Contravadium.Contrepantappellatur in Stat. Lossens. art. 39. apud Joan. Mantel. Hist. Lossens. part. 3. pag. 24 :
Item quand quelqu'un prend biens en
héritage, à condition et devis qu'il mettra Contrepant, suivant la coutume et stile, ou
s'il ne fait reforme particuliere, tel doit mettre Contrepant si suffisant, que joint
avec le gage ou bien principal, il puisse estre estimé le tiers meilleur que les biens
heritables, et ce sur des heritages, qui ne peuvent perir ni par feu ni par eau.
Unde Rentes contrepannées sur heritages, in Consuet. Hannon. cap. 95. et Mont. cap. 34. Vide Glossar. jur. Gall. voce
Contrepan, Contragagiamentum et Contragagium supra.