conversare
Ipsi Monachi de ipso sancto Cœnobio, qui in ipsa
sancta casa Conversare, vel vitam degere videntur. Marculfus lib. 2. form. 48 :
Supplicaturia pro eo qui in Monasterio Conversare desiderat.Monachus qui sub Regula in Monasterio
Conversatus fuerit. S. Bernardus in Apol. de Vita et morib. Relig. cap. 3 :
An forte qui juxta alium ordinem Conversari videor, propterea huic suspectus
habeor. Et cap. 8 : Sic Patres in Ægypto Conversati sunt ?Cum Conversatione habitum mutavit, et tunc demum monachicis indutus vestimentis
susceptus.... Abbas est ordinatus. Epistola Dagoberti Regis in Vita S. Desiderii
Cadurc. Episcopi cap. 7 : Sub habitu sæculari Christi militem agere, ac mores
angelicos et sacerdotalem Conversationem habere. Sanctæ Conversationis fundamenta
jacere, apud S. Hieron. in Epist. 8. ad Lætam. Sanctæ Conversationis habitum tradere, apud Gregorium Magnum lib. 2. Dial. cap. 1.
In sancta Conversatione permanere, apud Petrum Damian. de Vita S. Romualdi cap. 15.
Habitus sanctæ Conversationis, apud eumdem lib. de Perfect. Monachor. cap. 15. Vide Bedam in Vita S. Guthberti cap. 28. Ordericum Vitalem pag. 477. 518. S. Anselmum lib. 1. Epist. 13. etc.
Eo quod te dicerent cum sodalibus tuis
indigna nomine Christiano de mea Conversatione jactitare. Adde Epist. 4. 24. S.
Valerianus Cemelenensis lib. de Bono disciplinæ : In hoc solum constat
Conversationis nostræ ratio, ut boni simus. Heitto Episcop. Basileensis in
Visione Wettini Monachi Augiensis num. 9 : Quam terribilem vero sententiam de
Conversatione Comitum intulerit, quis enarrare sufficiat ? Vide Capitul. 2. ann.
811. cap. 1. Capitul. 5. Caroli M. incerti anni cap. 1. 2. etc.Cours de la monnoie, in Cod. Theod. leg. 1. de Conlat. æris (11, 21.) leg. 2. Si quis pecun.