corsned
panis conjuratus. Anglo-Saxonibus, ait Lambardus, erat in more positum, panem certis quibusdam destinatisque sententiis consecratum reo gustandum offerre : habebant enim penitus insitam opinionem, non posse quemquam mali conscium panem hoc modo dedicatum deglutire.
Offam judiciariamdixerunt. Cors autem, Saxonibus,
execratumsonat :
necessitate ductum. Unde Nedbread iisdem coactus panis. Reus enim, seu accusatus, crimen objectum qui negabat, panem vel offam illam sumere et comedere cogebatur in purgationem. Leges Kanuti Regis cap. 6. apud Bromptonum :
Si quis altari ministrantium accusetur, et amicis destitutus
sit, cum sacramentales non habeat, vadat ad judicium quod Anglice dicitur Corsned, et
fiat, sicut Deus velit, nisi super sanctum Corpus Domini permittatur ut se
purget. Cap. seq. : Si quis Ordinatus homicidii particeps, vel auxilio
fuisse compellatur, purget se cum parentibus, quorum interest occisionis factionem
tolerare, vel emendare. Si parentes non habet, cum sociis se purget, vel jejunium ineat,
si opus sit, et applicetur ad Corsned, et fiat voluntas Dei.Cum Godwinus Comes in mensa Regis de nece sui fratris impeteretur, ille post
multa sacramenta tandem per buccellam deglutiendam abjuravit, et buccella gustata
continuo suffocatus interiit. Id ipsum sic enarrat Philippus Mouskesin Hist. Francorum MS. :
En dementiers que il mangoient, E de mult de coses parloient, Li Quens seoit devant le Roi, Sire, dit-il, entendes moi, Bien sai que vous me mescrées, De vo frere ki fu tués, Mais trestoust aussi voirement, Puisse jou manger sainement Cest morsel de pain que je tieng, Que par efort, ne par engien, N'eue coupe en la mort vo frere, Ne adonques de ralt bien nere, Ne dont ne or ne m'enfu biel. Lors saina li Rois le morsiel De cuer et de projiere douce, Et li Quens le mist en sa bouce, Li fu esranment estranlés. Voiant le Roi qui fu d'alés, Qui l'esgarda mult volentiers, Confu li miracles premiers Que Dieu fist pour le Roi Euvart Ki pourfu sains en son eswart.
Vaccesau Roman
de RouMS. de eodem Godwino :
Godwine puis remaint issi, Le Rois en pais le consenti, Je ne sai combien il dura, Més je sai bien qu'il s'estrangla, D'un morsel que le Roi seigna, A Odihan où il manja. Ubi observandum buccellam panis cum aliquod precibus signo Crucis a Rege
signatam.Post multum vero temporis cum idem Dux (Limburgensis Henricus)
inflictum sibi anathema parvipenderet, et in malis supradictis et similibus
perseveraret, accidit ut quidam de Militibus ejus die quadam in domum ejus advenisset,
et facta hora prandii, apposita mensa coram ipso, panem comedere debuisset, et Dux illi
illudens, Surge, ait, et foras egredere, coram me comesturus non es, excommunicatus enim
es. Et ille, Ubi, inquit, et quis me præter eum qui et te excommunicavit ? Cui Dux ait : Ecce nunc vide, et jam parebit, si ita sumus excommunicati, ut aliquid
nobis exinde molestiæ possit accidere : si hic canis, (qui forte illis edentibus aderat)
buccellam quam illi dedero, comederit, non pertimesco. Sin autem, timenda est nobis
excommunicatio. Et hoc dicto, misit buccellam, quam canis ut naribus adhibuit, ultra
contingere non curavit : et ne quis hoc saturitati canis posset imputare, cum alius illi
buccellam mitteret, festinus arripuit. Unde omnes qui aderant summa admiratione ducti,
una voce dixerunt : Oportet eos ad satisfactionem venire : et ita fecerunt.Exorcismus
panis hordeacei, vel casei ad probationem veri, pag. 107. Orationes vero quæ in
hocce judicio recitabantur, ejus effectum satis declarant ; ac prima quidem ex iis :
Fac eum, Domine, in visceribus angustiari, ejusque guttur conclude, ut panem vel
caseum istum in tuo nomine sanctificatum devorare non possit hic qui injuste juravit ac
negavit illud furtum vel homicidium, aut adulterium, seu maleficium quod quærebatur, et
jusjurandum pro nihilo habuit, et nomen tuum nominavit, etc. Altera :
Præsta quæsumus per sanctum ac mirabile nomen tuum, ut qui reus erit hujus furti
vel homicidii, aut adulterii seu maleficii, de quo hic requiritur, vel in facto vel in
conscientia, ad adpositam ei pro ostensione veritatis creaturam panis sanctificati vel
casei faux ejus claudatur, guttur ejus stranguletur, et in nomine tuo ante illud
rejiciatur, quam devoretur. Hinc nostris loquendi formula manavit, Que ce
morceau de pain m'étrangle, si ce que je dis, n'est vray. Sed cur panis hordeaceus
potius adhibitus fuerit quam alius, non comperi. Hanc porro divinationis aut sortis
speciem videtur intellexisse. Concilium Autisiodorense ann. 578. can. 4. ubi sortes de pane et ligno vetantur. Huc etiam referri potest