corvatae
a nostris sic dictasquasi
Corpées, scilicet opera corporalia: quomodo dicuntur
corporales molestiæ, in leg. 126. Cod. Theod. de Decurionib. (12,
1.) Nam et Lugdunensibus Veé, operam significare addit. Alii a
curvando
Curvadæ, Curvatæet
Courbiæ, interdum appellantur. Alii quasi
Corrogatasdictas putant. Vide in hac voce. Rigaltius in Gloss. ab
Angariisdeducit. Sed potior videtur Cujacii sententia, non quod sint
opera corporalia, sed quod præstarentur ab iis quos
homines de corporeappellabant, qui ejusmodi operis soli obnoxii erant.
Tali servitio, ut omnibus annis in Corvata
Monachorum, jornalem unum de tritico, et alium de avena persolverent. Alibi :
In villa nostra... voluerunt aliquando Corvatam consuetudinaliter facere.
Tabularium Burguliense Ch. 97 : Curtis vero ipsa libera est ab omni hominum
extraneorum consuetudine, Corvata, biduanno, etc. Adde Libertates villæ Montis
Regal. ann. 1287. apud Guichenonum in Hist. Bressensi pag. 206.Curvadas suas in melioribus terris nostris ponit.
Curvadalegitur passim in Codice MS. Irminonis Abb. San-German. ut fol. 20. col. 2. fol. 40. col. 2. fol. 41. col. 2. fol. 59. col. 3. etc.
Curvatavero fol. 28. col. 2. et fol. 79. col. 2.
Curvatæ rusticorum. Droit de
Courvage, in Consuet. Pertic. art. 39.Non Corvadas, non materiam cedere,
etc. Charta ann. 1058. apud Duchesnium in Hist. Castrovillana : Neque
bannum neque Corvadam, neque ullam ibi accipiet consuetudinem.
Gautselmus colonus.... habet de terra arabili bunaria xii. facit
inde perticas vi. Corvadas donat.de Villersann. 1193. ex Archivo Monasterii S. Urbani, et apud Miræum tom. 2. pag. 1152. col. 2.
Ingenulfus colonus S. Germani debet pullos iv. ova xv.
carop. manuop. Curbadas, ubi ei injungitur.Forestam quæ dicitur Heis, cum integro banno, eidem loco
concedimus, in omnes usus, cum redditibus suis, id est, Croada et suffusa, quas debent
solvere quicumque de adjacentibus exinde voluerit focariam de mortua silva habere, et
plaustra ad aratra sua, stabula etiam facere. Chronicon Senoniense cap. 9 :
Adveniente tempore veris, quo agricolæ ad colenda arva et hortos procedere
solent, ille malorum adinventor Renaldus prohibuit, ne homines Ecclesiæ Senoniensis
Croadas debitas persolverent, nec agros nec hortos, prout solebant, excolerent.
Cap. 10 : Præcepit ut homines Ecclesiæ nostræ Croadas et hortos, sicut antea
solebant, excolerent. Tabularium S. Vitoni Virdunensis : In Meraldi curte
habebamus antiquitus Croatam unam indominicatam, quam quidem Præpositus noster sine
consensu et consilio Capituli cuidam homini ejusdem villæ Duranno nomine vendidit,
etc. Ibidem : Solum mansa 1. carratam de virgis, et 40. noctes, et 12.
Croadas, unam herbæ, alteram fœni, idem tres carratas herbæ, alteram
feni. Rursum : Duos dies ad Croadam homo de potestate facit cum bestiis
suis, quibus si caret, cum fossorio totidem dies.
Vennas reficere, Croadas
facere, ad opera castelli venire.In festo S. Remigii duos nummos debet, etiam
suo tempore Croatam, bruillium et furcam. Census brolii et Croatæ in Hist.
Mediani Monasterii pag. 316. Vide alia notione suo loco.Similiter et decimas proprii laboris omnium dominiorum quoquo modo laborantium,
et Croacarum, bovariarum, jugerum, coloniarum, nemorum, etc.Pro
molta et Corveis, quas dicti Religiosi petebant a me ratione feodi mei. Charta
anni 1282. inter Instrum. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 191 : Salvis Corvea et
falce et furca et aliis consuetudinibus. Vide alia notione in
Corvata.Quod eandem terram
tenentes... ei bis in anno carrucam Corveiam facerent. Id est, agrum domini
gratis ararent. Corveias submonere. Regestum Philippi Aug. f. 125 :
Singulis
annis in Natali Domini submonebat Corveias suas. Corveiæ vanni, sacci, baleii,
carrugarum, in Charta ann. 1230. ex Tabular. Fossat. f. 50. Vide
Corvehia suo loco.de Boidecenéin Pictonibus ann. 1265 :
Habent
Courbiam in terra, sed sciendum quale : tale est enim ad domos faciendas in estagiis
suis et in illis estagiis claudendum et... emand (f. eundum) cum tot
bobus cum quibus terram suam unusquisque coluerit, vel cum corpore suo, si dominus
submonere ipsum fecerit. Habent etiam Courbiam ad fœnum suum faciendum, habent etiam
Courbiam ad ligna ad portandum, etc.Dicti homines ibunt de cætero ad Corveamenta et
equitationes Domini Johannis, sicut ire solent.Eidem Petro damus... manerium nostrum et villam de Fontibus Cadoci, cum
eorum pertinentiis et juribus, scilicet campipartibus, censibus, pratis, Corveriis
carrucarum, caponibus, gallinis et ovis reditualibus.Debet taschiam de manso
Totani... procurationem unam Ministrallo cum uno socio cum duobus et Corviatam
unam.Corveisobnoxius. Charta Villæ novæ in Dumbis ann. 1426 :
Joannes Buro recognoscit se esse homo taillabilis, Corveabilis, justiciabilis,
explectabilis, manus mortuæ et servæ conditionis atque burgensis Domini Ducis
Borbonii.Corvatarum. Statuta Andegav. pag. 147 :
Prohibetur districte ne aliqua persona ecclesiastica Domino
terræ Corvagium aut aliquid tale facere præsumat, donec habeat super hoc Episcopi sui
consilium, ut ejus auctoritate fiat quod fuerit faciendum. Charta Johannis
Episc. Carnot. ann. 1180. apud Vindicabat enim in illis sibi jus
hospitandi, talliam, Corvagium, avenagium, justitiam cruoris et latronis.Concessit Corveyac seu Corvagia animalium
trahentium dictæ villæ d'Aubepierre. Recognit. feudal. ann. 1348. in Invent.
Chart. castri de Jaucourtann. 1392. fol. 33. r° :
Item les enffens feu
Aveline,... et sont lidit enffens à Corvage et de mainmorte. Redit. Comit.
Compan. ex Cod. reg. 8312. 5. fol. 103. v° : Item a le sire la moitié des
Courvages ; et appelle l'en Courvages que cil qui a beste traiant doit pour chacune
beste traiant iiij. sols, et cil qui point n'en a, ne doit que ij. sols. Crowée,
pro Corvée, in Ch. ann. 1406. ex Chartul. priorat. Belleval. :
Et payerat
chacun an une journée à la Crowée de la seille az waiien. Item chascune charrue...
paierat chacun an trois journées à la Crowée de la charrue. Vide supra
Corruagia.