costis
Quod si ipse strudem contradicere voluerit, et ad januam suam cum spatha tracta
accesserit, et eam in porta, sive in Coste posuerit, tunc judex fidejussores ei exigat,
etc. Id est, ad latus, Gallice, a Costé.
in poste.
Cortis. Charta Hugonis et Lotharii Regum Italiæ ann. 945. in Tabulario Ecclesiæ Viennensis fol. 12 :
Donamus atque largimur
Costem unam juris nostri, quæ Casteneto inferiore nuncupatur, etc. Infra :
Cum... servis quoque et ancillis, aldionibus et aldiabus ad ipsam Costem et res
aspicientibus.