cottum
in j sacco bone lane de bona collecta domus nostre sine ~o et garda, nigra, grissea, scabea, pellicea et omni vili vellere(
Le lit garny de Couette de paille, etc. Cappam vero de sago et pelliciam, Cottum aut lectarium, sive sagum in
tertio anno accipiant. Statuta antiq. Cartusiens. 2. part. cap. 16. § 1 :
Accipit incola cellæ ad lectum paleam, filtrum, si possit haberi, sin autem pro
eo pannum grossum simplicem, non duplicatum, pulvinar, Cotum , vel coopertorium de
grossis ovium pellibus, et panno grosso coopertum. Udalricus lib. 3. Consuetud.
Cluniac. cap. 11 : Ad lectum, capitale, coopertorium, Cottum , stragulatum,
brachiolineum, quo femoralia succinguntur, etc. Usus antiqui Ordinis
Cisterciensis cap. 72 : Nec jaceant super Cotos , præter minutos et infirmos qui
extra chorum sunt. Cap. 90 : Super Cotos in lecto quiescere.
De Cottis et omnibus coopertoriis Conversorum
ubique generaliter teneatur sicut tenetur apud Cistercium, et in quatuor primis
domibus, nisi forte in frigidissimis regionibus aliquid a Capitulo
dispensetur.Ad lectum habeto stramen, filtrum, coopertorium de grossis ovium
pellibus, rustico panno coopertum, vel Cotum, et pulvinar. Petrus Damian. lib.
2. Epist. 15. de Monacho : Qui fessa in lectulum membra projiciens, jacendo
Canonicas Horas complebat. Tunc, ait (Dæmon) ille es, qui sub Cotto
quotidie Completorium insusurras ? Male Vossius Cottumpro casa seu tuguriolo usurpari hic putat.
Ge m'en suis bien aperceue, La Coute ne fut pas meue, La plume n'est pas remuée, Ainçois est toute amoncelée. de Sempringham:
Non jaceant
super Cotos, præter minutos et infirmos.
Pro
signo Cotti, trahe manum per brachium eodem modo quo trahitur pro coopertorii, et hoc
adde, ut cum digitis teneas manicam frocci, quia utrumque et froccus, et Cottus est de
lana.In festo S. Martini 2. Soccos de Cotto. Iidem forte sunt qui Socci
filtrini, calceamentum hiemale.