cranohari
Commorsus gruarius. Lex Bajwariorum tit. 20. cap. 1. § 1 :
Accipiter qui Cranohari dicitur MS. Cranihari, sed legendum censet Lindenbrogius
Cranichapich: Germanis enim
Cranichet
Cranen, est
grus ; hapich, accipiter : atque is ipsus est qui in Lege Alemannorum tit. 99. vocatur
Accipiter qui gruem mordet: de qua accipitrum specie, Heildebertus Rex Cantiæ in Epist. ad S. Bonifacium Episcop. Moguntin. :
Unam rem præterea a vobis
desidero mihi exhiberi, quam vobis acquirere valde difficile esse, juxta quod mihi
indicatum est, nullatenus reor, hoc est, duos falcones, quorum ars et artis audacia sit
grues velle libenter captando arripere, et arripiendo consternere
solo...... quia videlicet perpauci hujus generis accipitres in nostris regionibus, hoc
est, in Cantia, reperiuntur, etc. Vide Baron. ad ann. 715. n. 18.Cranagium, tributum pendi solitum pro usu gruis seu tollenonis, machinæ ad trahendas e nave merces. Skinnerus in Etymol. Anglic.