crastina
Crastine, Nundinæ, quæ diem festum patroni alicujus loci sequuntur. Stat. Universit. Tolos. ex Cod. reg. 4222. fol. 44. v° :
Si autem aliquis magister in
artibus, vel in grammatica, vel etiam in medicina faciat principium suum, cum intentione
legendi ordinarie in studio Tolosano, tunc ipso facto Crastina sit concessa : quæ
Crastina tantummodo a grammaticis, logicis et medicis observetur. Stat.
Universit. Andegav. ann. 1395. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 243. art. 49 :
Quia retroactis temporibus, propter Crastinas et vacationes, quæ fiebant in
studio supradicto, multa mala et scandala obvenerunt, statuimus quod nulla fiet Crastina
in dicto studio in futurum ; hoc tamen excepto,... si ab aliqua nacione in honorem
alicujus sancti festum solempniter celebretur, et tunc fiat sola et unica
Crastina. Lit. remiss. ann. 1388. in Reg. 133. Chartoph. reg. ch. 172 : Le
lendemain et Crastine du jour de feste S. Pierre entrant Aoust, etc. Aliæ ann.
1390. in Reg. 139. ch. 137 : Le landemain d'une feste de Penthecouste, que la
Crastine de la feste de la ville avoit esté, à heure de quatre lieues de nuit ou
environ, etc. Aliæ ann. 1473. ex Reg. 195. ch. 827 : Le jour de la feste
S. Eloy, qui estoit le jour de la Crastine de la feste de Bersigny, etc.Nulla quoque festa dabunt vacationes a lecturis, nisi quæ celebrantur a clero
et populo ; ex quo relinquitur quod festa repentina pro Crastinationibus aut aliis
inventionibus quibuscumque sibi noverint interdicta. Vide mox
Crastinum.