criagium
Noverint
universi... quoniam Guido Buticularius noster Silvanectensis, et Guido filius ejus
fideli servienti nostro Rogero Picæ Criagium suum de Stampis dederunt, et ipsi et
hæredibus suis libere et quiete in perpetuum possidendum concesserunt. Quia vere res hæc
de feodo nostro est, et ad Buticulariam pertinet, nos ad petitionem utriusque partis
prænominatæ donum stabile esse volumus, et præcipimus. Sed in Chartæ lemmate
habetur griagium. Vide in hac voce
Griagium; quanquam
Criagiumea notione occurrat, ut mox dicetur. Charta Buch. de Magduno ann. 1179. ex Chartul. Miciac :
Mensuram ad vinum vendendum debent accipere monachi, vel alii
quicumque vinum in burgo vendere velint a serviente dom. Buccardi, qui tantum pro banno
vel alia re mensuram negare vel contradicere poterit ; sed tantum Criagium suum
habebit. Charta ann. 1276. in Chartul. Domus Dei Pontisar. : Dicebant nos
debere sibi quasdam consuetudines, vulgariter nuncupatas havagium et Criagium, apud Pontisaram, ipsosque ac eorum prædecessores esse et fuisse in
possessione vel quasi percipiendi prædictum havagium et Criagium, nomine annui redditus
sibi a nobis debiti. Alia vernacule scripta ibid. de eadem præstatione :
Sachent tuit que comme content fust... d'un havage et d'un Bufetage de Pontoise,
etc. Idem proinde quod Bufetagium. Vide supra in hac voce. Assignatio dotalit. Joan. regin. Franc. ann. 1319. in Reg. 60. Chartoph. reg. ch. 69 :
Item
pro Criagio vinorum Nicholao hostiario ad vitam suam donato, quatuor libras.
Charta ann. 1352. in Reg. 81. ch. 414 : Item Criagium de Virtuto, valoris sexaginta
solidorum Paris. annui redditus. Chartul. Latiniac. fol. 115 : Noverit
posterorum successio Goibertum camerarium huic ecclesiæ post obitum suum uxorisque suæ
Criagium, quod tenebat, concessisse. Criage, eadem acceptione, in Ch. Guill. de
Veteri-ponte ann. 1289. ex Chartul. S. Joan. in valle : Chacun tavernier de la
devandite terre S. Nicolas est tenu de nous rendre et poier chacun an, pour chacun
tonneau que il vent en l'an, maille pour Criage, et nous sommes tenuz de faire crier
leur vin à leur requeste. Ordinat. ann. 1415. ex Reg. 170. Chartoph. reg. ch.
1 : Item nul ne fera taverne ou vendra vin à détail en la ville de Paris sans
mettre cerceau, afin que laditte ville ne puisse estre fraudée de ses droits, tant de
cellui dessusdit et de Criages et celerages, comme d'autres. Vide
Cridagium in Crida.Griagium. Vide in Gruarius 1. Jus, quod ratione officii
gruariocompetit. Charta E. abbat. Paracl. ann. 1233. ex Chartul. Campan. fol. 393. col. 1 :
Pro istis omnibus rebus superius nominatis et pro Criagio de Pruvino,
quod erat nostrum... et sciendum quod idem comes retinet in illis lx. arpenta nemoris,
totam justitiam et garenniam suam. Reg. Phil. Aug. ex Cod. reg. 4653. A fol.
184 : Habet octavam partem Criagii de foresta de Celes.