cridare
fecit ~ari publice per civitatem quod omnes qui aufugerant redirent salvi et securi
de Mazaugues:
Bajulus tunc de Moreriis pro domino Barallo fecit Cridari
in pœna l. solidorum, quod nullus furaretur de dictis ovibus,..... et post cridam,
etc. Chron. Estense ad ann. 1307. apud Murator. tom. 15. Script. Ital. col. 358 :
Tunc dom. Marchio Cridari fecit per totum exercitum, quod omnes præparati essent,
ut viriliter contra inimicos accederent. Occurrit præterea apud eumd. tom. 16.
col. 874. in Hist. Lugdun. pag. 130. col. 2. et alibi passim. Vide
Criare.Plures ex ipsis venerant usque ad palatium
habitationis dom. Canis Cridantes et dicentes : Vivat populus Vicentiæ, et Canis de la
Scala penitus moriatur. Cridando alta voce : moriantur Gibellini, in Chron.
Placent. ad ann. 1312. apud eumd. tom. 16. col. 489.Patet
ipsos crudeles fuisse, quia incarceratos numquam dimittebant exire et infinitos in
carceribus crudeli fame perire fecerunt ; et gaudebant et ridebant
audiendo incarceratos fame Cridare.