dasium
Dais, unde nomen. Veteres hujusce Monasterii Consuetudines, apud Marten. de antiquis Monachorum ritibus pag. 109. ubi de Collatione ante Completorium :
Conventus ascendet ad mensas, sed non sedebunt quousque Prior
sederit ad Dasium, et sederit super sedem. Si vero Abbas fuerit ad Collationem,
Conventus non erit superius ad mensas, sed stabunt inferius donec Abbas transierit, et
sederit ad Dasium supradictum.... Primo versu dicto lectionis, quidam juvenis pulsabit
uno ictu campanam quæ pendet super petram eleemosinæ, et tunc surgent quatuor, aut
quinque, vel plures, et accipient modellos vitreos, vel argenteos, et implebunt eos
vino. Et cum impleti fuerint, juvenis pulsabit campanam supradictam ; et tunc ibunt illi
quatuor ordinate, unus juxta alium, versus Dasium, et illis inclinatis coram primo gradu
ascensus Dasii, Cantor incipiet : Benedicite, etc... Tale debet esse luminare in
refectorio per totam hyemem, dum bibit Conventus... Refectorarius debet accendere ad
Dasium duos cereos, et in unaquaque tabula inferius tres cereos. Postea dabunt illi, qui
modellos tenent, bibere Priori et Conventui, unicuique in ordine suo. Schedula
de Officio defunctorum inter Probat. Hist. ejusd. Monasterii San-German. pag.
Postmodum in prandio, panis, vinum, generale cum pictantia, si
evenerit, debet ad Dasium reponi per triginta dies et pauperibus erogari. Idem
sunt, si bene conjecto et prioris loci Petra eleemosynæ, et hujus posterioris
Dasium, ideo f. sic dictum, quod vel esset extrema pars illius mensæ excelsioris
Dasiumappellatæ, vel locus quidam peculiaris ipsi mensæ proximus, ubi cibus pauperibus destinatus ponebatur, usque dum iisdem distribueretur, finitis prandio vel cœna. Vide Deis et Dagus.
Centenarium 3.