decendium
jam elapso ~io, id est diebus decem(
simile his videtur quod est infra ~ium appellandum; nam nulla racio magis cogebat ab inicio ad x dies quam ad xj vel ad ix
Ut tam magister justitiarius, quam alii inferiores
judices, intra Decendium, postquam renuntiatum est, pronuntient a renuntiationis tempore
numerandum. Will. Heda : Nota autem quod ista tria castra, quæ data sunt
Comitissæ ab Imperatore pro morte Comitis mariti ejus, et tribus induciis, quas fecerat
Imperatori, sita sunt in Lucensi Episcopatu, quorum unum vocatur Decendium, propter 10.
dierum inducias, alterum autem dicitur Octodium propter 8. dierum inducias, quas Rex
tribuit Comitissæ. Utuntur Innocentius III. PP. lib. 13. Ep. 50. et Petrus de
Vineis lib. 2. Epist. 40. Eadem ratione Novendiumdixerunt veteres, luctum novem dierum, qui, ut auctor est Donatus, Parentalia concludebat.