Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

decumbitio

DECUMBITIO
, vel
Discumbitio
, pro morte vel sepultura, vel etiam requie qua defunctorum animæ potiuntur, non semel occurrit in Vita MS. S. Winvaloei e Bibl. Landevenecensi ; unde dictum suspicor Decumbitio feodi vel alterius rei datæ, pro Feodo plane amortisato, vel Re ita Ecclesiæ concessa, ut inde nihil sibi reservet, qui illam donat. Charta Gradloni Regis Britonum apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 17 : Volo illi dare..... tribum Petran, xxx. villas in Dicumbitione æterna... et omnem plebem Telcruc, excepto Lanlœbon, in Dicumbitione æterna.... Crauzon in æternam hæreditatem, Avalpren in Dicumbitionem æternam, Lanloët-qued in æternam Decumbitionem. Et col. 80. in Charta Alani Ducis pro Johanne Abbate : Donat decimas vini..... præfato S. Guingualoeo ejusque Abbati Johanni in Decumbitione et hæreditate perpetua pro stabilitate regni et pro redemptione animæ suæ. Tabularium Kemperleg. : Dedi Monasterio S. Crucis........ in Decumbitione æterna, etc. Vide Dicambitio et Dicombitum.
In locis ex Hist. Britan. laudatis idem sonat quod Manus mortua. Vide in hac voce.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list