delequata
Filomena puella... cum
pateretur gravissime infirmitate quadam, vulgariter detta delle quate, quarum septem
illi supervenerant in uno oculo, ita ut pupilla et lux oculi esset ita cooperta et
offuscata, ut nihil videret.... dato sibi cingulo quodam et in oculo sic cæco...
apposito..... sic fugerunt et cessaverunt illo instanti præfatæ septem Delequatæ, et
clarus et mundus remansit oculus. Ubi docti Editores hæc fortassis mendose
descripta esse monent, quamvis rursum occurrant in testimoniis ipsius Filomenæ et matris
ejusdem : disparuerunt dictæ Delequatæ, et Deliquaverunt se dictæ
Delequatæ et disparuerunt. Ex quibus videntur epiphora, aiunt illi, sive fluxu acris
humoris in oculum, ortæque inde maculæ denotari. Quibus si quid addere licet, hæ maculæ
ita forte nuncupantur, quod molles sint et tenues ; quod significatu Délicatusurpamus. Vide infra Delicatus 2.