Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

depactare

DEPACTARE
, Carolus IV. Imp. de Vita sua pag. 104 : Rex autem Cracoviæ et Bulco Dux malignum fraudulenter conflaverunt consilium, qualiter Joannem Regem et Carolum in eorum reditu de Prussia possent capere, et post multas calumnias usque ad extremum denarium Depactare. Ubi Depactare videtur esse nostrum Depaqueter, vel Dévaliser, Spoliare : quod confirmatur ex Diplomatario Ludovici Duc. Brandenburgici, apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 7. pag. 87 : Volentes etiam sibi, si bona sua dicto castro pertinentia nostri nomine Depactata fuerint, cum paribus bonis, hostibus et adversariis nostris pertinentibus, recompensam facere parem. Et ex Chronico Episcoporum Merseburgensium apud eumd. Ludewig. tom. 4. pag. 403 : Ipse Episcopus quemdam avunculum suum dictum, Heinricus de Harras, tunc inopem et egentem sibi assumsit, et de toto suo dominio potentem fecit. Qui more esurientis canis et saturari cupientis, statim omnes tam Clericos quam Monachos et Ecclesiæ suæ laicos sine misericordia Depactavit, et postea castrum Harborg pro octingentis marcis, Episcopo sciente et consentiente, obligavit.
Depactatio
, Spoliatio, in mox laudato Ludovici Duc. Brandenburg. Diplomatario. De cc. marcis argenti Stendalensis ex Depactationibus vel captivorum depecuniationibus, aut ex aliis modis quibuscumque nobis evenientibus, satisfecimus integraliter.
Depacticare
, ut Depactare, in mox citato Chronico Episc. Merseburg. apud Ludewig. tom. 4. pag. 423 : Unumquemque pro levi et aliquando nulla culpa seu causa exactionavit et Depacticavit, et Depacticandorum et exactionandorum delatores specialiter et teterrime fovebat et dilexit.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list