depecuniare
Eodem anno (1408.) incepit guerra inter Hainricum Ducem
Bavariæ filium Friderici Ducis et Cives Lantzhuettenses..... Idem Dux Cives in prandio
cepit et Depecuniavit. Vita S. Trudberti, April. tom. 3. pag. 438 : Magna
satis exactione Depecuniavit homines et colonos.
De
captivis est taliter diffinitum, quod hi qui ex utraque parte adhuc habentur
captivi... absolvendi et induciandi sunt... Hi autem qui Depecuniati sunt, pecuniam
suam persolvent, quemadmodum promiserunt. Confer
Depretiare.
Judeos exemptos esse volumus et solutos a quacumque specie
exactionis, Depecuniationis seu precarie. Vide alium locum in Depactatio.