desaforare
Desaforar, Privilegia vel exemptiones abrogare, eis privare.
desaforarireus, qui coram alio, quam proprio ac competente judice citabatur : ut
Aforari, qui suo reddebatur judici. Michaël
del Molinoin Repertorio :
Item quod dictus Justitia ad querelam
partis dicentis se esse Desaforatam, in omni casu civili et criminali posset (præsertim
firmando de directo coram eo contra Desaforantem, et partem contrariam) inhibere, nedum
inferioribus judicibus... ne procederent in processu, vel exequutione aliqua, reali vel
personali, contra querelantem, dicentem se Desaforatum ; et taliter processum impedire,
quod si opus esset alguazirium caperet, vel quoslibet executores, donec Justitia
Aragonum declararet posse procedi, vel debere supersederi, et sic fore processum
aforamentum vel Desaforamentum. Charta Silonis Regis Oveti et Praviæ in Hispania
ann. 777. apud Sandovallium, et Bivarium ad Dextrum : Et habeo magnam de vos
compassionem, quod tanta mala sufferatis inter istos biothanatos
Saracenos, qui non contenti mittere super vos tam Desaforatos vectigales, quotidie
quærant vos ad mortem. Id est extraordinarios.