desrainare
Derationare, Rationibus adductis crimen a se amoliri, etc. Codex Legum Normann. apud Ludewig. tom. 7. pag. 165 :
Si quod negatur non offerat Desrainare,
emendabit. Si vero Desrainare obtulerit, inspectio loci assignetur, in quo non potuit
capere nec debuit hec prædicta.Desrainareet
Desraisina, lego
Deraisnareet
Deraisniain cap. 9. earumd. Consuet. ex Cod. reg. 4651. Hinc
Notandum est quod si Deresnator verba dimiserit et mutaverit quæ ei in
Deresnatione fuerint escheriata, ejus Deresnia reprobatur. Vide supra Deresnare.Lex quædam in Normannia constituta, per quam in
simplicibus querelis insecutus factum, quod a parte adversa objicitur se non fecisse
declarat... unde est quod homo Desresinat id quod proponitur ab adverso, id est,
derationat aut demonstrat extra racionem vel sine racione, et sic per Deresinam irritat
quod contra ipsum proponitur ab adverso. Ibid. pag. 294 : Si vero in non scire eorum receptionis maleficium redigatur, per legem Desresine,
si justiciarius eos ulterius super hoc voluerit impetere, poterunt se purgare.
Et pag. 299 : Est enim Desresina super injuria, a querulo exposita coram
justitiario purgatio per sacramentum querelati et coadjutorum suorum in curia
facienda. Item pag. 268 : Non enim ducendi sunt ad Desraisinam, si
defuerint, sed ex testimonio assistentium debet submonitio
recordari.