diccus
Diic, Gallis
Digue, Agger.
Dicare, Diccare, apud Ægidium de Roia ann. 1322.
Diicken, aggerem extruere, agrum aquaticum terra complere.
Eodem anno (1321.) tanta fuit in mari
tempestas et inundatio vehemens marinorum fluctuum, quod aggeres et Dici marinis
fluctibus oppositi rupti sunt in multis locis.Terram
illam cum appendiciis, quæ versus mare jacet, ultra Diccum illum, qui fuit, et est ultra
terram Andreæ... intra quam terram videlicet illa terra, quæ Calvekinscura dicitur, ad
Diccandum in eleemosynam dedissemus... Dedimus et concessimus.... totam terram nondum
Diccatam a loco, qui nomine ipsius Eccl. dicatus est,.... et quidquid Diccari potest,
etc. Charta ann. 1242. Cum omnibus pertinentiis, scilicet Dico et jactu
maris. Salmas. de Hellen. a Dicumexsolvenda. Charta Wenemari Castellani Gandensis de Fundatione Abbatiæ Canonicorum in Bornehem circa ann. 1101. apud Miræum tom. 1. pag. 168. col. 2 :
Ad usus Canonicorum ibidem Regularium omnes decimas de Martinesforthe ad
Burnehem pertinentes, et unum mansum terræ inter Brocklant et Gestlant, præter Jus ad
Dicum, necnon et unum sach ad turvos et ad silvam.... dedi.Diccus. Concordia inter Episcopum Tornac. et Monachos S. Quintini de Insula ann. 1323. e secundo Chartulario ejusd. S. Quintini pag. 236 :
Juxta quemdam
polrum dictum Amelio supra Dikam et ripam alvei currentis Dedain.... Deinde in novo
polro de novo Dikato.... revertendo in Occident. ubi tres Dikæ
conveniunt. Rursum occurrit ibidem.Diicceret
Dieguer, Flandris
Diicken, a
Diik, agger, Gallo-Fland.
Diiccage; unde
Diicwellinghe, Aggeris destructio, in Ch. ann. 1293. ex Chartul. 2. Fland. ch. 18. in Cam. Comput. Insul. :
Li cuens devantdis
nous a acquitté pour lui et pour ses hoirs de la calenge qui faite me fu, c'on appielle
Diicwellinghe. Charta Margar. comit. Fland. ann. 1269. in Suppl. ad Miræum pag.
602 : Et occasione hujusmodi vocabuli, Utdici, intelligere vellent abbas et
conventus de Camberona omnes jactus maris, et quod Dicare possent et acquirere super
mare ad libitum suum in officio memorato. Alia ann. 1292. in Chartul. jam
laudato ch. 22 : Cum incolæ ac possessores ejusdem terræ cepissent Diccare terram,
et non possent consummare,... ordinavimus Diccationem prædictæ terræ. Rursum
alia ann. 1303. ibid. ch. 20 : S'il avenoit c'on Diiccast dehors le diic, qui
orendroit est de nouvel vers la mer .... S'il avenoit que en aucun temps on fesist
Diiccage, c'on claime insetten ou utseten. Dikage, in Charta ann. 1331. ibid.
ch. 584 : Ceaux de la ville de Gand ... disoient que chil de Leet-polre et de
Hout-polre, nului excepté, doivent paiier et contribuer avecques eaux tous
cous, tous frés et tous despens que il feroient à les wateringhes et Dikages de leur
Leet-polre. Lit. remiss. ann. 1460. in Reg. 190. Chartoph. reg. ch. 121 :
Lesquelz marestz icellui Olivier avoit fait clorre, Dieguer et gaigner de la
mer ;... lesquelles clostures et Diegueries avoient cousté à faire et maintenir plus de
mil livres. Alia notione Dicare, videsis in
Dica 1.