dindimum
Ineptas fabulas devitans, seniores non increpans, minores non
contemnens, habens fidei Dindimum in conscientia bona. Allusio est ad hæc
Apostoli verba 1. Timoth. 3. 8 : Habentes mysterium fidei in conscientia
bona. Angelomus Præfat. in Genesim apud Bern. Peztom. 1. Anecdot. col. 46 :
Hic Patriarcharum clarissima gesta leguntur,
Mystica quæ nimium gravidis typicisque figuris
Signantur Christi, nostræque et dona salutis.
Hic sacra nam sacræ cernuntur Dyndima legis
Atque evangelica salpinx typica intonat orbi.
Papias :
O vere Phrygiæ, neque enim Phryges, ite per alta
Dindyma .
Ad quem versum aspexisse videtur Paulus Diaconus in Carmine de S. Scholastica
scribens :
Appetis alta poli, tempsisti dulcia sæcli,
Dindyma perpetui appetis alta poli.
Hoc est excelsa cœli tabernacula, Templa : qua etiam notione
Transmissis tandem Jovialibus æque cavernis,
Macarii penetrant rutilantia Dindyma Petri.
Epitaphium Josceranni Abbat. Floriacensis apud Mabillonium tom. 5. Annal. pag.
459 :
Idus septenas, Aprilis aprice tenebas
Cum subiit excelsi Dyndima celsa poli.