diptire
Altare vero S.
Mariæ et analogium evangelicum, ejusdem fratris nostri artificio in locis congruis
deaurata, Hattonis sui de scriniis vestivit argento, et Diptivit, ut videre est, ex auro
electo. Goldastus hic putat legendum gipsivit, quod est, inquit, induxit et illevit, adducitque hunc locum ex Burchardo cap. 1. ad sententiam :
Othmari
Ecclesiam crypta et fornicibus gypsi atque auri speciebus convenienter auctam, auro et
coloribus ornaverat. At Spelmannus a Saxonico dippan, i. Tingere, inficere, deductum mavult, aut a Græco
Tingere, mergere.