doitus
Douitvel
Duit, Aqua stagnans et limpida, ubi lintea lavant et telas, macerant cannabim, etc. Charta anni 1138. apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. col. 292 :
Sclusam igitur sive Doitum, quem
Monachi inter Hanam et Ilienam fecerant, et in quo medietatem habebam, totum illud cum
molendinis et piscaria liberum et absolutum perpetuo possidendum donavi atque concessi.
Doitum quoque Scarcelli cum capello, quem jam diu possederant, concessi. Charta
ann. 1273. ex Chartulario S. Vandregisili tom. 2. pag. 1707 : Unam pechiam terræ
integram sicut se præportat in longum et latum cum gardigno, quod est juxta dictam
terram Laurentii Abat-lapie... usque ad Doitum Huelot. Alia ann. 1275. ex eodem
Chartulario tom. 1. pag. 1005 : Unam pechiam terræ sitam in parrochia de
Calido-becco intra masuram Martini le Gay ex una parte et Doitum ex altera.
Chartularium S. Vincentii Cenoman. fol. 75 : Terra quæ vocatur Oscha de grosso
Doito. Haud scio an arcessenda vox a Latino Ductus, a quo dictum sit
Duit, Latino-barbare
Doitus, ut a
Conductusfactum est Gallicum
Conduit; certe a
Ductusderivata vox
Doïs, quam eodem intellectu usurpavit Christianus
de TroyesPoeta vetus a Borello laudatus :
Les oreilles font voye et Dois,
Par ou vient jusqu'au cuer la voix.
Vide Ductus 2.Concessi dictis fratribus stangnum de Placeio et
nemus, cum terra, quæ est per duos Doitos usque ad molendinum de Placeio, sicut Doitus
exit de valle des Tesneres. Hinc Doynostri appellarunt muliebrem canalem. Lit. remiss. ann. 1474. in Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 1289 :
Lequel
(suppliant) pour la (fille) attraire à voluptuosité... la
toucha en pluseurs manieres, et à certaine fois la toucha aux secrets de son Doy ;
pourquoi icelle fille s'escria à haulte voix, et à tant la laissa.