donna
Ego Alphonsus Imperator Hispaniæ una cum
uxore mea Donna Berengaria.Sancimus, ut si aliquis reliquit uxorem suam Donnam et dominam in
domo sua, quod per hæc verba habeat de bonis defuncti ea tantum, quæ sibi necessaria
sunt ad comestionem et potum, etc. Galli dicerent, Dame et maitresse.
Tonna, Dolium, Gall.
Tonne. Charta B. Mariæ de Charitate ad Ligerim :
Donnas quoque trecentas quoque trecentos modios
vini continentes, et cupas quæ ad eamdem mensuram vinum continere sufficiant, necnon et
arcas viginti annonæ modios continentes. Vide Tunna.