doretus
Unusquisque hospes B. M. Viriaci debet mihi
singulis annis in festo S. Remigii Duos Doretos avenæ, et unum panem, et unum pullum,
etc. Infra : Isti quatuor liberi sunt a tallia, et a Doretis avenæ et
pullo, etc.Doreus. Charta ann. 1162. in Lib. caten. S. Petri Insul. for. 112. v°. :
Geraldus abbas de Casa
Dei... scribi fecimus, quod Engelarius de Wambrechies terram, quam de ecclesia B. Petri
de Insula hæreditario jure tenebat, in manus Disderii ejusdem ecclesiæ præpositi,
præsente Eustasio decano universoque capitulo, reddidit.... Sciendum est quod singulis
annis in festivitate B. Remigii xxiij. mensuras avenæ, quas Doreus appellant, et quartam
partem unius, proprio sumptu apud Insulam conductas, pro
dicta terra eis persolvet. Ibid. fol. 219 : Sub censu
xxiij, mensuraruma venæ, quas vulgo Doreus appellant. Idem quod infra Dosinus 2. Vide in hac voce.