dotalitium
Dos,
Vitæ provisio
mulieribus in virorum proprietatibus data, in Speculo Saxonico lib. 1. art. 21. § 1.
2. art. 32. lib. 2. art. 21. § 3. lib. 3. art. 74. et in Wichbild. Magd. art. 57. § 1.
Liftocht.
Quia serenissimus Rex Otto Regiam matrem illustrissimam
Machtildam aliquantulum inhonorasse dicitur, privando illam Dotalitiis, etc.
Charta Lotharii Regis Fr. pro Corbiniacensi Monasterio : Villam Corbiniacum, quam
eadem Regina jure Dotalicii acceperat, atque libera hæreditate possidebat.
Charta Willelmi de Rupibus Senescalli Andegav. ann. 1197 : Quando desponsavi
Margaritam de Sabolio uxorem meam, dedi ei et concessi in Dotalitium suum, sive in
donationem propter nuptias, omnes acquisitiones, etc.
Quia vero
quæsistis, quid nobis de creditoribus, qui credita sua repetunt, vel eorum uxoribus
dotem, vel Dotalitium repetentibus sit tenendum, vobis taliter respondemus : Quod
licet de consuetudine Gallicana aliter observetur, quia tamen terra illa regi
consuevit, ut dicitur, et adhuc regitur jure scripto, volumus creditoribus et uxoribus
satisfieri, qui cum eis antequam essent hæretici contraxerunt, usque ad valorem
bonorum, si culpa propria non obsistat.
Si mihi germanam reddis, nihilominus omne
Germanæ Dotalitium mihi reddere debes,
Quæ cum germana sunt data nomine dotis.
Adde Vitam SS. Bovæ et Dodæ num. 9. Willelmus rex Siciliæ fecit chartam Johannæ reginæ de Dotalitio
suo.