duodena
Robertus Trisilian Justitiarius... apud S. Albanum convocari fecit Duodenam, quam
pridie averaverat ad indictandum et prodendum malefactores, etc. Infra :
Tunc Justitiarius convocata seorsum alia Duodena demonstravit eis et nomina et
indictamenta personarum per primam Duodenam, etc. Vide Indictamentum, Jurata.Duodena vasa, in Charta ann. 1303.
Item
quatuor sextaria et medietatem unius quartæ et unius Duodenæ
ordei.Duodecimamvocant. Vita S. Rusticulæ Abbatissæ Arelat. cap. 31 :
Vesperam cum filiabus ex more
decantans, adjuncta etiam Duodena valde se corpore jam fatigari sentiens, etc.
Mabillonius sæc. 2. SS. Benedict. pag. 146. intelligit Completorium. Hunc si tanti est consule.]
Quinquaginta Duodenæ cordarum pro
sagittis, apud Rymerum tom. 5. pag. 245. col. 2 : Cum quatuor Duodenis utruum,
duabus Duodenis arcuum, sex Duodenis cathapultarum, et quatuor Duodenis cornuum,
apud eumdem tom. 8. pag. 684. col. 1. Occurrit etiam apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern.
pag. 783.Cleréeord. Prædicat. a confessionibus Ludov. XII. serm. in Domin. Palmar. :
Pauper
concubinarie, quot sunt anni quibus tenes concubinam ? Frater, sunt bene decem. Pone
audacter Duodenam plenam. Galli diceremus, Mettez hardiment la douzaine pleine.
Recepimus in numerata pecunia decem libras
Parisienses..... pro jure oblationum et Duodenarum, quod exigebamus et dicebamus nos
habere in parochia de Garchiis prædicta, quam quidem summam pecunie tenemur et
promittimus implicare et ponere in utilitatem prædicti S. Clodoaldi. Ibidem Ch.
14 : Dicit etiam talem esse consuetudinem, quod si oblatio in eadem Capella et in
alia Ecclesia similiter sit xii. denariorum et amplius, totum esse
Canonicorum, excepto uno denario, quod habet Sacerdos qui cantat Missam... Sed si minus
offerretur in cappella xii. denar. totum esset Capicerii jure parochiæ
suæ. Statutum ejusdem Capituli ann. 1255 : Statutum etiam fuit dicta die
inter eos quod pecunia ratione Duodenæ proveniens, quæ consuevit Quadragesimali tempore
distribui, Dominica qua cantatur, Invocavit me, sit de cætero distribuenda. Ibidem Instrum. anni 1301 :
Jus ipsorum Canonicorum diminuit, non
recipiendo oblationes, donando de eis et faciendo, quominus perveniretur ad numerum
Duodene.Legitimis filiis, tam illorum, qui de Duodena vulgariter appellantur, quam
aliorum hominum thesaurariæ prædictæ, etc.de Cauleincortann. 1217. ex Tabul. abbat. Ham. :
Pronuntiaverunt quod prædicti hospites ecclesiæ memoratæ michi et hæredibus meis
annuatim in festo S. Remigii suam amodo tenebuntur persolvere Duodenam ; ita quod
unusquisque hospitum duodecim denarios persolvet : et ego vel hæredes mei nullam in
districto vel hospitibus justiciam habebimus, nec in hospitibus nec districto aliquid
capere poterimus ; et nos propter eandem debemus mittere Duodenam..... Si vero aliquos
ortos vacare contigerit, quamdiu vacabunt, in manu ecclesiæ dictæ erunt, quæ quamdiu eos
tenebit, Duodenam inde aliquam non persolvet.... Qui vero plures ortos
tenuerit, de singulis tenebitur persolvere Duodenam. Charta Caroli regent. ann.
1358. ex Bibl. reg. : Item Duodenam regiam de Villerel, quæ valet circiter triginta
solidos annuatim.Item statuimus antiquam consuetudinem
ecclesiæ nostræ declarando, quod nullus canonicus ecclesiæ nostræ habeat vel percipiat
Duodenas, quæ præsentibus et residentibus canonicis pro acensatione decimarum nostrarum
consueverunt dari et distribui, nisi sint in sacris ordinibus
constituti.