dusii
Quosdam dæmones, quos Dusios
Galli nuncupant, hanc assidue immunditiam et tentare et efficere plures talesque
asseverant. Hincmarum de Divortio Lotharii pag. 654 : Quædam etiam fæminæ
a Dusis in specie virorum, quorum amore ardebant, concubitum pertulisse inventæ
sunt. Papias : Quibus Prussiæ
gentiles silvas æstimant consecratas, et eas incidere non audentes, nunquam ingrediuntur
easdem, nisi cum diis suis voluerint immolare, etc.
Teüsest Dæmon, Gall. dictus,
Lutin, Lat. Lemures, vel quodcumque spectrum seu phantasma subito apparens et evanescens : et cum
An-deüs, Gall.
le Pelletierin suo Dictionario Etymol. Britan. nondum edito.
Dusius, Dæmon. Codex reg. 4609. 2. laudatus a D.
Le Beuftom. 1. Collect. var. Script. pag. 304 :
Sunt aliqui rustici homines, qui credunt
aliquas mulieres, quod vulgum dicitur strias esse debeant, et ad infantes vel pecora
nocere possint, vel Dusiolus, vel aquatiquus, vel geniscus esse
debeat.