elata
Comæ ejus sicut Elatæ palmarum,
nigræ quasi corvus. Hunc locum commentans Hamelinus de Verulamio in suo libro de
Monachatu apud Marten. Anecd. tom. 5. col. 2. ait : Comæ Ecclesiæ sunt fideles, qui
Deo adhærent, et bene agendo quasi in capite pendentes honorem conferunt : bene Elatis
palmarum comparantur, quæ valde in altum crescunt, et inferius graciles ac in summis
grossiores fiunt.