electi
Electosvocant Christianos adhuc viatores.
Vocati, Electi, et fideles. Apocal. 17. 14.
In monte Lauduno Eustasii Electi. Calendar. MS.
abbat. Bennac. ord. Præmonst. 14. aut 15. sæc. ad 3. Jun : Chrotildis Electæ.
Eslis, eodem sensu quo Lat. Electus, in Vita J. C. MS. :
Lors vint nostre sire en un mont,
Avec lui trois de ses amis
Des plus letrés, des plus Eslis,
Sains Jehans, Jakes et Perron.
Sacramentalesdicti, Testes ei, qui jurabat, adjuncti : de quibus plura in
Juramentum. Leges Caroli M. apud Murator. tom. 1. part. 2. part. 99. col. 1 :
Et quæ in Ecclesiis juranda sunt, vel cum vii. Electis aut
xii. esse debeant, quales potuerint legibus inveniri. Non semel
memorantur Electiapud Thomasserium in Bituric. pag. 123.
Promoti ad Ecclesias, sive
Monasteria ante suam consecrationem, sive benedictionem, quam infra tres menses sumere
debent. Neque enim appellantur Episcopi sive Abbates, et quamvis
utantur Episcopali sive Abbatiali habitu, non tamen possunt uti
paramentis et mitris sine speciali indulto Pontificis, etc. Vide Willelmum
Neubrigensem lib. 2. cap. 22. Archielectidicuntur Archiepiscopi electi. Vide in hac voce.
Clemens Electus episcopus, servus servorum Dei.... Datum Fundis sub bulla
capitibus apostolorum Petri et Pauli consignata, qua utuntur ad apostolatus apicem
assumpti ante sui coronationem, viij. Kal. Oct. assumptionis nostræ anno 1. Electis
in episcopos jus ecclesiarum suarum bona administrandi competebat, ut discimus ex Charta
Gaufr. Meld. episc. ann. 1209. in Chartul. Barbell. pag. 880 : Noveritis quod dum
potestatem Electi haberemus ante consecrationem nostram, decimas novalium totius
parrochiæ de Nigella... Stephano clerico de Praëriis, quamdiu ipse vixerit, salvo jure
cujuscumque ecclesiæ,... concessimus possidendas.Jurativel
Scabiniappellantur ; iis nominibus promiscue designantur in Libert. castri S. Joan. ann. 1227. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 386 :
In primis, ut eligant quatuor homines, qui..... talem habeant
potestatem,...... qualem habent apud Divionem major (et) jurati communiæ
Divionensis : ... et illi quatuor jurati possint mutari per singulos annos.... Et illi
duodecim denarii erunt quatuor scabinorum... Si quis autem exterior de manentibus in
castro conquestibus (conquestus) fuerit, jus recipiat et faciat in castro
coram quatuor Electis. Infra semel et iterum legitur.auxiliaseu tributa in publicis comitiis regi concessa, ex æquo inter cives partiebantur. Lit. ann. 1369. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 422 :
Quibuscumque commissariis et Ellectis ad
indicendum, levandum et exhigendum dictas imposiciones in diocesi Carcassonæ destinatis,
etc. Ab ejusmodi Electisoriginem habent judices inferiores, quos
Elusetiam nunc appellamus, qui de iis, quæ ad vectigalia pertinent, judicant. Ne in singulis proferendis nimius videar, consule accuratissimos indices ad Ordinat. reg. Franc.