embolis
Chartam insertitiamvocant Centuriatores Magdeb. alii
Postscriptum. Epistola Pauli PP. ad Pipinum Regem :
In Embolim vero direxit
nobis a Deo protecta Excellentia vestra præfatum vos Desiderium admonuisse, Reges
Neapolitanos ac Cajetanos constringere, ob restituenda patrimonia protectori vestro B.
Petro, etc. Alia Adriani PP. ad Carolum M. : Emisit nobis Stephanus
Neapolitanus Episcopus per suos apices,... in quibus Embolum posuit, significans nobis
de nefando Adalgiso, etc. Vide tom. 3. Hist. Franc. pag. 717. 745. 747. 770.
Baron. n. 860. num. 35. etc.Sed libera nos a malo, quia, ut ait S. Cyprianus Serm. 6. et ex eo Amalarius lib. 3. de Eccl. Offic. cap. 29.
in
consummatione orationis venit clausula, universas petitiones et preces nostras collecta
brevitate concludens. Ordo Romanus : Sequitur in altum Prefatio Dominicæ
orationis, et Oratio Dominica cum Emboli sua, in qua tres articuli orationis
inveniuntur. Vide Card. Bona Lib. 2. Rerum Liturgic. cap. 15. n. 2.In eo vero loco ubi solemus uvas benedicere, consecratur oleum pro infirmis
concluditurque conclusione, Per quem hæc omnia semper Domine bona creas, etc.
Unde intelligimus Embolum esse supradicti officii.