encaenium
Exenium, Donum, munus. Ebrardus Betun. in Græcismo cap. 11 :
Fercula sunt Epulo : sed sunt Encennia Dona,
Quæ quandoque probis causa mittuntur honoris.
Durandus lib. 6. Ration. cap. 7. n. 21 : Senescalchi vel alii servitores,
vel portantes Encænia, non solvunt jejunium, si prægustant cibos ante dominos.
Ubi vetus interpres Gallicus pag. 177 : Les Seneschaux, les Queux, les Cuisiniers
et serviteurs des grands Seigneurs, qui portent presens de viande, etc.
Itinerarium Gregorii XI. PP. : Offerunt tibi Encænia, etc.
Quatuor potentissimis viris suis convicinis Encenia transmittit.
Liber de Doctrina Novitiorum Ord. Grandimont. cap. 5. inter Anecd. Marten. tom. 5. col.
1834 : Encenia non mittas per mensam, nisi forte illi qui juxta te sedet : quia
Encenia fratribus facere non ad te pertinet, sed ad Abbatem vel Priorem conventualem,
qui de cibis ante se apportatis possunt debilibus et delicatis facere pitantiam pro
substentatione naturæ sine scandalo.Quia ex deliberatione consilii fuit conclusum quod
fieret Encennium sive donum dicto domino gubernatori, pro suo jocundo adventu, usque ad
summam decem librarum Turonensium, etc. Hinc patet appellationis
ratio.Qui postquam repatriare cum
cæteris Principibus decrevisset, legaliter fuit Encæniatus a Wennaro Marchione
Ferrariæ. Utitur præterea lib. 28. cap. 2. ut et Chronicon Belgicum pag. 187.