erramenta
De expensis autem factis pro dictis querelis et arreragio equi annalis servicii
emende, et omnibus Erramentis occasione predictarum querelarum habitis, idem Gaufridus
de Capell. partes hinc inde absolvit, et per dictum suum quittavit. Adjorn.
Regis Angliæ apud Rymerum tom. 2. pag. 635 : Responsuri ac juri parituri secundum
omnia Erramenta, et quod justum fuerit audituri. Arrestum Parlamenti Paris. anni
1322. in Hist. Harcur. tom. 3. pag. 239 : Quod cum non fecisset, mandaverunt et
Petrum de Constantiani prædictos citari coram se ad certam diem, secundum processum et
Erramenta prædicta processuros, cum intimatione. Hujus vocis
etymon Arrha; quoniam exhibita litis instrumenta in civilibus causis locum habent arrharum in criminalibus olim dari solitarum. Id manifeste nos docet Bellomanerius cap. 61. pag. 318. sub finem, ubi vocem
Erremensvocibus
Gages de batailleopponit.
Chascun doit savoir,
inquit, que li plet des apiaux soit de défauts de droit ou de faire jugement,
comment que li apiaux soit demenez, ou par gages ou par Erremens d'où plet le Cour où li
apiaux est, doit être demené selon le coutume de lieu, où li apiaux fût faits, selon la
Coutume qui couroit ou tant que li apiaux fût fets, etc. Idem cap. 50. pag. 271.
versus finem : Chacuns de Quemune,.. puet aussint bien apeler de défaut de droit et
de faus jugement, comme feroit un etrange, qui ne seroit pas de Quemune, et doit li
apiaux demenez par le Seignor, à qui le ressort que le Quemune appartient, et non pas
par Gages de batailles, mais par les Erremens d'où plet. Eumdem vide cap. 7.
pag. 49. lin. 7. et 8. et supra vocem Adrhamire.
Si vero invenerit
(arbiter) quod ex parte dominæ meæ (Blanchæ comit. Trecens.)
sit aliquid interceptum... contra me vel gentes meas secundum Erramenta mea ; ipsa ad
dictum ejusdem Simonis reddi faciet quod fuit interceptum. Charta Drochonis de
Melloto ann. 1222. ex Chartul. S. Steph. Autiss. : Compromisimus in eosdem
videlicet de terris, quas homines de Egligny venientes ad S. Mauricium tenent ad
costumam vel tertias,... tali modo quod dicti tres, quantum ad terras prædictas,
inquirent bona fide consuetudines, Erramenta et tenentias, quæ tam nos quam capitulum
obtinuimus. Sentent. arbitr. ann. 1223. ibid. : De terris vero quæ sunt
ad tertias vel costumas, inquisitis omnibus et cognitis quodcunque circa hoc investigare
vel inquirere potuimus, etc. Scacar. S. Mich. ann. 1223. in Reg. S. Justi Cam.
Comput. Paris. fol. 22. r°. col. 2 : Radulphus et Rogerus poterunt attornare alium,
si voluerint ; ita quod omnia Erramenta prioris attornati computaverunt. Unde
Errementer, Litigare, postulare. Lit. remiss. ann. 1378. in Reg. 114. Chartoph. reg. ch. 36 :
Jaquier Girart prist à parler audit Pierre Martin teles
paroles en effect : Pierre Martin, tu m'as fait cemondre et Errementer de privileges par
ceulx de chapitre de Reims. Nostris olim Errammentet
Erraument, idem quod Continuo, nunc
Incontinent,
aussitôt. Vitæ SS. Mss. ex Cod. 28. S. Vict. Paris. fol. 360. v°. col. 1 :
Stateus releva de mort Erraument, et si aoura l'Apostre. Ms. :
Au roy Erramment respondy,
Que pour chou n'iert pas venus la.