Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

escocheium

ESCOCHEIUM
, Quod alicui, ut videtur, jure hæreditario obvenit, hæreditas seu successionis pars. Charta Phil. Aug. ann. 1222. in Reg. S. Justi ex Cam. Comput. Paris. fol. 120. r°. col. 1 : Nos Elæ sorori quondam comitis de Alenchon concedimus Escocheium tenendum in perpetuum, sicut fuit assignatum hæredibus dicti comitis pro excambio de Essayo : ita quod dicta Ela et hæredes sui tenebunt Escocheium de nobis, sicut dominus Escocheii ipsum Escocheium tenere solebat. Assis. apud Cadom. ann. 1234. ex Cod. reg. 4653. A : Nullus potest uni eorum qui ei succedere debent aliquid dare vel vendere de his quæ jure hæreditatis debent ad eos devenire ; ita quod partem alterius diminuat, ut fuit judicatum de filio Maleti cui domina Ala dederat Escocheium. Sed forte loci nomen est proprium.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list