esplencha
In
recompensationem vestræ fidelitatis... licentiam, franchesiam et libertatem in terris
cultis et incultis quibuscumque et quorumcumque locorum distantium circa civitatem meam
Aquensem, spatio quinque leucarum, pascendi, pasturgandi quorumcumque animalia vestra,
necnon Splenchandi et bosqueinrandi, seu ligna scindendi pro vestro beneplacito
tradimus, etc. Ibi laudatus Historiographus Jus Splenchandiexponit Facultatem pecorum pascendorum post messem, quam facultatem, inquit, Arelatenses vocant
lou drech d'Esplencho. Hanc in sententiam citat Fortium, qui in suis ad Decisiones Stephani notis decis. 9. duplicem distinguit pascendi facultatem,
viridispascui et
vacui:
Viridisseu pratorum tempore quo herbæ virent, et silvarum tempore quo glans est ;
Vacuiseu pratorum exscisso feno, agrorumve collectis fructibus : quod ultimum
Explechesvocant Arelatenses. Dubitari tamen potest, propter adjunctas voces
Bosqueinrandi seu ligna scindendi, an
Esplenchandifacultas in laudata Charta non sit idem quod jus lignorum in nemoribus ad certos usus exscindendorum, ut
Espletumaccipitur in Charta anni 1256. e Tabulario Sangermanensi :
Quæ omnia teneo in feodum cum toto usuario
sive Espleto, quod habeo in foresta quæ dicitur Castrum Mauri. Certe ipsa vox
Explechaamplius quid interdum significat quam nudam in locis vacuis pascendi facultatem. In Sententia arbitrali ann. 1497. inter Dominos et Communitatem Calliani legimus :
Ex adverso ipsa Universitas de Calliano, seu habitantes in
eadem, dicunt et asserunt, ipsos homines habuisse, et in præsentialiter habere, ac
fuisse in antiquissima et vera possessione pastorgandi, eyssartandi,
leignerandi, fusteiandi, glandeiandi et omnes Explechas in eodem territorio
faciendi : quo in loco vox Explechasignificare videtur quasvis
aisantiasseu commoditates usuales ex eo territorio percipiendas. Neque satis scio an æque pateant voces
Esplenchaet
Esplencharein confirmatione privilegiorum urbis Aquensis per Renatum Provinciæ Regem ann. 1477. apud laudatum Pittonem pag. 118 :
Ob illius grata et
grandia servitia et alia virtutum merita diversis privilegiis et præcipue facultate
depascendi, bosqueirandi, Esplenchandi circunquaque per quinque leucas decoraverunt
cunctos Cives Aquenses tanquam bene meritos in prædictis eorum privilegiis, usibus,
facultatibus et Esplenchis manutenere et tueri, quocumque impedimento sublato.
His in locis Esplechavel
Esplenchaidem prorsus videtur quod
Expleta; quæ vox in Consuetudinibus Ausciorum, ut dicetur infra, non solam significat pascendi facultatem, sed etiam venandi, piscandi et ligna in nemoribus exscindendi. Certum tamen est quibusdam aliis in locis ad solum pascendi jus has voces esse restringendas. Conventio Civitatis Arelatensis cum Ludovico II. Comite Provinciæ ann. 1385. art. 19 :
Item retinet dicta Universitas pactua Castelleti,
Montismajoris et Auriculæ, et quæcumque alia, tam piscationes quam venationes,
lignairagia et Esplechas quorumcumque pactuorum territorii Arelatensis. Altera
Conventio inter Dominum de Rupe et Priorem S. Ægidii Arelat. ann. 1379 : Habeat
jus, Expletum et usum cum averibus suis, et aliis quibus voluerit, depascendi.
Vide Expletum 2.