essonium
Comitissa vero jurari
fecit super animam suam, quod ipsa et successores sui Domini Campaniæ infra quadraginta
dies, postquam ab Essonio suo fuerint expediti, reddet Simoni vel hæredibus suis
Musteriolum in eodem statu, in quo eos illud constiterit accepisse. Litteræ
Matthæi Ducis Lotharing. ann. 1220. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 881 : Ipsi
autem infra quadraginta dies, postquam de Essonio, vel de guerra sua liberati erunt,
tenentur mihi reddere per juramentum suum castrum illud ita munitum et in eo puncto, in
quo eis traditum fuerit bona fide. Vide in Sunnis.Dessonieret
Dessouniier, Impedimento liberare, expedire. Charta ann. 1270. ex Chartul. S. Petri de Monte :
Et doit Dessonier ces choses davantdites de toutes rantes et de
toutes droitures qu'elles doient. Alia circ. ann. 1280. ibid. : Et doie
Dessouniier à mien toutes ces choses davantdites et retenir. Vide infra in Sunnis.