eulogiae
Ἡ δὲ προσφορά, ἡ καὶ ἄρτος, καὶ εὐλογία, καὶ ἀπαρχή λεγομένη, ἐξ
ἧς τὸ κυριακὸν σῶμα διατέμνεται, etc. Distribuebantur autem eulogiæ
istæ iis qui ob impedimentum quodpiam diebus festis et Dominicis communicare non erant parati, ex Decreto Pii PP. apud Burchardum lib. 5. cap. 28. et Concilio Nannetensi cap. 9. atque adeo ipsis Catechumenis, qui jus sumendæ Eucharistiæ non habebant : quibus id erat loco Sacramenti, vel etiam
Sacramentumquoddam, uti appellat S. Augustinus lib. 2. de Peccat. remiss. cap. 26. laxiore videlicet notione, quia precibus sanctificabatur. Unde non desunt qui in Concilio Carthaginensi III. can. 5. quo vetatur per Paschales dies Catechumenis
Sacramentumdari, Eulogias intelligi censent. Atque inde, panem illum
Eulogias post
Missas in diebus festis plebi distribuite. Liturgia S. Basilii : Μετὰ τὴν εὐχὴν ἐξέρχεται ὁ ἱερεὺς, καὶ στὰς ἐν συνήθει τόπῳ δίδωσι τὸ
ἀντίδωρον, εῖτα ποιεῖ ἀπόλυσιν. Et summa cum animi submissione et cultu ex manu
Sacerdotis, oris osculo prius salutata recipiebatur. Cabasilas : Οἱ
γοῦν σὺν εὐλαβειᾳ πάσῃ δέχονται, καὶ καταφιλοῦσιν τὴν δεξίαν, ὡς ἄν προσφάτως ἀψαμένην
τοῦ παναγίου σώματος τοῦ Χριστοῦ σωτῆρος, καὶ τὸν ἐκεῖθεν ἁγιασμὸν, καὶ δεξαμένην, καὶ
μεθαδοῦναι τοῖς φάνουσι πιστευομένην. Quippe ait S. Augustinus lib. 2. de
Peccat. remiss. cap. 26 : Hic panis quamvis non sit Corpus Christi, sanctus est
tamen, et sanctior cibis quibus alimur. Unde divinus panis, dicitur Pachymeri lib. 5. Hist. cap. 8 :
Ἐν μεταλήψει τοῦ θείου ἂρτου, ὅν ἀντίδωρον
λέγουσιν.Ut de oblatis quæ offeruntur a populo, et consecrationi supersunt, vel de
panibus quos deferunt fideles ad Ecclesiam, vel certe de suis, Presbyter convenientes
partes incisas habeat in vase nitido et convenienti, ut post Missarum solennia, qui
communicare non fuerunt parati, Eulogias omni die Dominico, et in diebus festis exinde
accipiant, et illa unde Eulogias Presbyter daturus est, ante in hæc verba benedicat, et
sic accepturis distribuat, etc. Eadem habent Concilium Nannetense ann. 895. cap.
9. et Regino de Vita et conversatione Presbyter. cap. 61. Fundatio Monasterii S. Vincentii
ad Lisbonam : Factum est autem, ut populus ad Ecclesiam iturus, peractis Missarum
solenniis, Eulogiis vel pane benedicto cuperet præmuniri. Ita enim quotidie
consueverat.Eulogiaspublicas spectant, quæ scilicet populo post peractam sacram Liturgiam distribuebantur. Aliæ porro fuere
panesab iis
benedicti, quo nomine interdum appellantur, ut a Flodoardo lib. de Pontificib. Roman. in Calixto pag. 603 :
Panem pro grato benedictum munere legat.
Qui quidem mittendarum ultro citroque ab Episcopis et Sacerdotibus Eulogiarum mos
inde forte fluxit, quod olim Episcopi qui invicem communicabant, in communicationis
indicium vicissim sibi Eucharistiam mitterent, ut testatur Eusebius lib. 5. Hist. cap. 26.
quod postea vetitum in Concilio Laodiceno apud Balsamonem : Περὶ τοῦ
μὴ τὰ ἅγια εἰς λόγον εὐλογιῶν κατὰ τὴν ἑορτὴν τοῦ πάσχα εἰς ἑτέρας παροικίας
μεταπέμπειν. Unde Communicare se de Eulogia alterius, in Vita sancti Melanii Episcopi :
Post cujus (Missæ) celebrationem, antequam
recessissent ab invicem, dedit eis beatus Pontifex in caritate cum Dei gratia et sua
benedictione : Beatus vero Marsus præferens jejunium Dei caritati, et Eulogiam, qua
communicare debuit, vilipendens, particulam quam acceperat a S. Melanio, in sinu suo
cadere permisit. Infra : Post cujus absolutionem, mox versus est serpens
in pristinam Eulogiam, quam assumens B. Marsus, gaudens se communicavit de ea, quod
prius malo suo facere neglexerat. Vita B. Stephani Abb. Obazinensis lib. 1. cap.
23 : Et ex his, quæ sibi offerebat, Eulogias fratribus illis, prout poterat,
exhibebat.Eulogiævero, sive panes, sive cibi alii, in mensa ab Episcopis, Abbatibus, aut Sacerdotibus benedictione consecrabantur, ac postea distribuebantur, ut est in Vita S. Huberti cap. 12. Capitula Monachorum ad Augiam directorum cap. 7 :
Ut in refectorio facta benedictione veniant duo Presbyteri ad
Abbatem frangentes panem, et dant ipsi Eulogiam cæteris fratribus, antequam accedant ad
mensam.Eulogias salutisappellat Gregorius Turon. in Vita S. Maurilii Episc. Andegav. cap. 8 :
Eulogias salutis sibi dari ab eodem fideliter
postulavit : quas dum B. Sacerdos sanctificatas illi de more porrigeret, languor qui
Monachum diutius fatigaverat,.... evanuit. Has etiam attigit Poeta Christianus
in Gratiarum actione pro susceptis Eulogiis, editus a Guill. Morellio :
Quid quod crebro etiam mittis pia verba salutis,
Pluribus et donis hicque domique oneras.
Sic mea nunc redolet proles velut inclita rara
Munera divino quæ benedicta cluunt.
Eulogiisac panibus benedictione consecratis agunt passim Scriptores, quos indicasse suffecerit : S. Basilius in Regula cap. 133. Paulinus in Epist. ad Alypium, et in Epist. ad Romanianum, S. Fructuosus in Regula edita in pace cap. 23. Regula S. Columbani cap. 10. Regula Magistri cap. 76. Gregorius Turon. lib. 4. Hist. cap. 16. lib. 5. cap. 14. lib. 6. cap. 5. lib. 8. cap. 2. 20. lib. 10. cap. 16. de Gloria Confess. cap. 31. Fortunatus lib. 11. Poem. 8. 11. Hincmarus Remensis in Capitul. ad Presbyt. parochiæ suæ cap. 7. 16. Theophanes ann. 40. Theodosii junior. Additio 1. ad Capitula Caroli M. cap. 68. Flodoardus lib. 2. Hist. Remens. cap. 11. pag. 219. lib. 3. cap. 3. pag. 590. Vita sancti Thuribii Episcopi Cenomanensis num. 7. Vita S. Genovefæ num. 11. Vita sancti Salvii Ambian. num. 4. Vita S. Præjecti n. 6. Vita S. Melanii Episcopi, Vita S. Medardi cap. 7. Vita S. Sori Eremitæ n. 6. Medibardus in Miraculis S. Walpurgæ lib. 2. n. 3. Baudemundus in Vita S. Amandi n. 25. Vita S. Joannis Abbat. Reomaensis lib. 1. n. 13. lib. 2. n. 4. Petrus Damiani in Vita S. Romualdi n. 88. Eckeardus Junior de Casib. S. Galli cap. 2. Ratherius Veronensis in Synodica ad Presbyteros pag. 262. Aimoinus lib. 3. Hist. Franc. cap. 21. Patriarchium Bituricense cap. 30. pag. 37. etc. His addenda quæ in hanc rem congessere Baronius ann. 313. Albaspinæus lib. 1. Observat. Eccles. cap. 8. Pithœus ad Capitula Caroli M. Durantus lib. 2. de Ritibus Eccles. Haeftenus lib. 4. Disquisit. Monastic. tract. 7. disq. 4. Sirmondus lib. de Azymo cap. 6. Card. Bona lib. 2. Rerum Liturgic. cap. 23. etc.
Benedictio, a LXX.
a parentibus suis nec a quoquam hominum, nec sibi invicem Litteras, Eulogias,
vel quælibet munuscula accipere, aut dare sine præcepto Abbatis. Blankenauann. 1420. apud Schannattum Diœces. Fuld. pag. 323 :
Prohibemus
omnes vanas deductiones... et quod nullæ Eulogiæ sive litteræ
dirigantur.Decet tamen
Presbyteros cum voluntariis Eulogiis tempore congruo visitare et venerari suos
Episcopos. Ita apud Eulogiasdeferre statuitur ; ut apud Hincmarum Remensem in Capitulis ad Archidiaconos cap. 5.
Eulogiasnisi sponte oblatas a Presbyteris accipere vetantur iidem Archidiaconi. Eodem sensu ac significatu passim usurpatam vocem hanc pro munusculis quibusvis observare est apud Gregor. M. lib. 11. Ep. 49. Eginhard. Epist. 52. Theophanem pag. 84.
Sanctus vero Wlmarus indesinenter reficiebat eas (Sanctimoniales)
inquiens : Abundanter ministrabit vobis Dominus alimentum, sicut per Evangelium
pollicetur dicens : Primum quærite regnum Dei, et hæc omnia adjicientur vobis.
Sed sicut vir Domini prædixerat, ita sæpius contigit evenisse. Nam
aliquando antequam exhortatio finiretur, tabella percutiebatur adnuntians Eulogias
advenisse. Occurrit rursus hac notione num. 13.dono coacto, vel pro quavis pensitatione vel præstatione, adeo ut in malam partem sæpe usurpetur. Polyptychus Floriacensis :
Unusquisque mansus ingenuilis et servilis
debet in Eulogiis panes 6. ad carnem den. 2. etc. Chronicon Virdunense Hugonis
Flaviniacensis : Ea lege ut ipsi quoad vivant, illo fruantur, et debitum synodale
Ecclesiæ S. Mammetis solvant, paratam et Eulogias. Charta Isaaci Lingonensis
Episcopi in Tabul. Flaviniacensi : Nostrum quoque memoriale et successorum
Pontificum hujus sanctæ Lingonensis Ecclesiæ debito venerationis obsequio percelebrent,
et debitum synodale, quod S. Mammeti debetur, paratas scilicet et Eulogias statutis
temporibus persolvant. Alia Roberti Episcopi Lingonensis ex Tabulario
Cluniacensi Ch. 160 : Ea videlicet conditione ut salvum et integrum in ea
perseveret jus Lingonensi Ecclesiæ, suis scilicet temporibus, paratæ et Eulogiæ
reddantur. Chronicon Besuense pag. 524 : Ut omnibus annis in corvata
Monachorum jornalem unum de tritico, et alium de avena persolverent, et Eulogias, et in
cera 2. denarios. Et pag. 548 : Et carroperam et censum cum
Eulogiis. Denique pag. 609 : Archidiaconibus... debita servitia
exhibeant, paratas et Eulogias suo tempore communiter persolvant. Charta Udonis
Episc. Tullensis ann. 1069. apud Hieronymum Vignerium in Hist. Alsat. pag. 128 :
Non hospitabitur Comes, nec inde accipiet ullum debitum vel servitium propter
(i. præter) Eulogias et carratas vini quas ei dant officiales.
Charta Caroli Calvi apud Sanjulianum in Tornutio pag. 510 : Exquirere... aut
mansionaticum, aut paratam aut parafredum aut Eulogias non præsumant. Tabular.
Eccles. Augustodunensis ann. 937 : Repererunt etiam in villa Frodolfenci mansos 4.
vestitos et ingenuiles, quæ solvit Eulogias.
Cum his quoque (agris scilicet pratis, etc.) Eulogias, quas
ex parte Ecclesiæ ipse Theodoricus et antecessor ejus consueverant accipere simul
contradidit : videlicet porcum unius anni, denarios 12. et 12. panes, et tria
receptacula in anno.