exclusa
Conclusio aquarum, in Lege Wisigoth. lib. 8. tit. 4. § 30. Gregorius Turon. de Vitis Patrum cap. 18 :
Defixisque per flumen palis, aggregatis lapidum magnorum acervis Exclusam fecit,
etc. Fortunatus lib. 10. Poem. 12 :
Inde per Exclusas cauta rate pergimus undas,
Ne veluti piscem me quoque nassa levet.
Synodus Metensis ann. 753. cap. 4 : Ut ipsos per nullam occasionem ad
pontes et ad Exclusas, aut navigio detineatis. Charta Henrici III. Regis Angl.
in Monastico Anglic. tom. 1 : Et ripam Savernæ in foresta sua ad tenendam Exclusam
piscariæ vel molendini de Ettona. Alia Humberti I. Comitis Sabaudiæ apud
Guichenonum : Donamus Exclusam ad capiendos pisces factam, et in aqua quæ vocatur
Lisa, positam. Tabularium Dervense : Faciebat proclamationem de
firmamento cujusdam molendini, quod dicunt Exclusam. Vide Probat. Histor. de Chasteauvillainpag. 5. etc.
Et de peregrinis similiter
constituimus.... ut ipsos per nullam occasionem ad pontes vel Exclusos aut navigatio
detineatis. Capitular. ejusd. Regis ann. 757. cap. 6 : Ad pontes et ad
Exclusos aut navigio non teneatis. Baluzius in indice ad calcem tomi 1. Capitul.
utrobique legit Exclusæ.
Damus
illis viam per terram nostram ad omnia transeuntia et ripam per terram nostram,
concedimus illis ad Exclusatoria jactare sine ulla contradictione.Si quis Sclusam de farinario alieno ruperit, etc. Statuta Corbeiensa
Adalardi lib. 1. cap. 7 : Omne materiamen quod ad illud molinum emendandum
pertinet, adducere, Sclusam emendare, molas adducere, etc. Adde Capitulare ann.
813. cap. 35. Astulphus Rex Langobardorum supradictam justitiam vetando Sclusas
Longobardorum petiit.
Clausuras: quæ sunt montium aditus augusti, ut dictum est suo loco.
Sluyse.
Meschinesin Monastico Anglic. tom. 1. pag. 398 :
Dedi in puram Eleemosynam... Exclusagium et
stagnum de piscaria et molendino de Wederhalle. Alia Henrici III. R. Angl. ibid.
pag. 587 : Et duo Molendina in eodem manerio cum aquis, Exclusagiis, et cum tota
moltura ejusdem manerii. Adde tom. 2. pag. 8. Ex dono Richardi filii Lucæ, Slusagium unum super terram suam, ad
molendinum Monachorum fulloricum.exclusamalicui concessa. Vetus Notitia in Tabulario Eccl. S. Laudi Andeg. :
Hæc est convenientia inter Sanctimoniales Ecclesiæ
Caritatis et S. Laudi Canonicos de supradicto ductili, ut æqualiter mittant Canonici et
Sanctimoniales quæcumque necessaria fuerint ad ædificationem ductilis... et æqualiter
accipiant omnes profectus, qui inde exituri sunt de piscibus, excepto quarto pisce
Comitis, et quarto pisce Exclusatorum.