eximentum
Cumque de Eximentis inter eos
quæstio verteretur, (prædictus enim Guillelmus Raimundi tertiam partem omnium
fructuum, qui cultura et cura habitatorum Dertosæ proveniebant, inter Eximenta
computabat,) diffinivit prædicta curia, ea tantum Eximenta recte appellari, quæ ad jus
proprium ac fiscum regium pertinent, sive ea in leudis, questis, placitis seu aliis
quibuscumque usaticis, sive etiam terris, vineis, hortis consistant ; fructus autem
hereditatum eorum qui in civitate habitant, sive hi clerici sint, sive milites, sive
burgenses, nullo modo inter Eximenta computari, præcipue quia ipse in eis senioraticum
vel adempramentum et mandamentum habet districtum.Et habeas tertiam partem
de omnibus Eximentis ejusdem civitatis ac villæ, omniumque terrarum sibi
pertinentium. Alia Ildefonsi Regis Aragon. æræ 1211 : Omnia Eximenta et
expleta quæ exient de prædicto honore.
In terragiis omnium bladorum, leguminum, linorum,
carrharum, et in omni Eximento terrarum frostarum quæ de arbergamentis non fuerint,
percipient semper dictus Abbas et sui similiter duas partes, et tertiam
servientes.