expectorare
a pecto ‥ per compositionem ~o, ‥ i. exsolvere, unde ~atus
qui verum animi verbis expectorat / nunquam in domibus potentum anchorat
Tum pavor sapientiam mihi omnem ex animo Expectorat.
Verbum illud, ut antiquum nimis repudiat Fabius 8. 3. Non semel utitur Accius apud
Nonium, idemque est quod e pectore educere. Hac quoque notione accipitur in Actis SS.
Maii tom. 7. pag. 275. ubi de S. Hucberto. Gerardus Silvæ-majoris Abbas in Vita S.
Adelardi n. 21 : Tandem vir Dei inter eos medius caduceator deambulat, et
utrisque consultum pacis Expectorat, id est, suadet, ex pectore, ex animo.
Expectoratus affectus, Amor e pectore ejectus, in Concilio Ilerdensi inter Hispana tom. 2. pag. 284.