extraneum
Dicebat insuper quod
Esset Extraneum quod capitaneus terræ de Nigella, quæ sic est nobilis, fieret,
etc. Acta S. Domin. tom. 1. Aug. pag. 607. col. 2 : Unum tamen de
solicita hujus horti custodia, quod, quanto Extranius, tanto carius
enarrabo.Qui seipsum de subnotatis locis, si in eis aliquid
proprietatis haberet, vel habere deberet, fecit Extraneum adversus me, quatenus ego
legitimam in eis haberem potestatem in meam eleemosynam tradendi, etc. Vita S.
Sifredi Episcopi Carpentoracensis, apud Vincent. Baralem pag. 133 : Actibus sæculi
se Extraneum faciens, nunquam in foro, nunquam in vico, nisi animarum lucris
videbatur.