falerae
falerae, s. phalerae.
fălĕræ, v. phaleræ.
Fuit insuper
magnificus in equitaturis et equorum Faleris . Vide Phaleræ.De
quadam Falera data Vannereto, xx. sol. Turon.Caveant de cetero Hispaniæ et Vasconiæ, et alii omnes
Abbates Ordinis, ne sellis equorum curiosis, aut frenis ornatis laminis, vel lunulis
stanneatis, nec strepis utantur ferreis, sed absque omni Faleramento curioso sint hæc
omnia. Vita S. Remigii Rotom. Archiep. inter eadem Anecd. tom. 3. col. 1667 :
Non enim oblectabant ejus animam Faleramenta divitiarum, nec aulicorum copia
ministrorum, cujus erat omnis ab intus gloria de conscientia pura et fide non
ficta. Gesta Abb. Gemblac. apud Acherium tom. 6. Spicil. pag. 505 :
Venerabilis itaque Erluinus patris proprii studio literalis scientiæ imbutus
documentis, cum in præsenti sæculo cerneret nihil agi utilitatis, cœpit æstuare... dans
operam ut postpositæ vitæ lubricæ Faleramentis, Cœnobitarum sponte conglomeraretur
phalangi.Ornare, colorare, Laurentio in Amalthea ex Vocabulario Ecclesiastico, ubi mallet
Phalerare: quo usus est S. Ambrosius in Lucam lib. 2. cap. 18.
Falerare sonipedes, Equos sternere, ornare, in Miraculis S. Swithuni, Julii tom. 1. pag. 331. Hinc cum pompa et apparatu aliquid agere, in Charta fundationis Sacræ Capellæ Bituric. tom. 2. novæ Gall. Christ. col. 28 :
Ad cujus gaudia triumphantis
(Jerusalem) militans assidue filia pro suæ possibilitatis modulo Falerando,
Altissimo repræsentat. Vide Equus Phaleratus et
Phalerare.