fasanus
Item concedimus eisdem,
quod venari possint modis omnibus, quibus voluerint,... ad omnia setarum genera et
avium,... exceptis perdicibus et Fasanis, quos non debet capere, nisi cum
avibus. Stat. Taurin. ann. 1360. cap. 304. ex Cod. reg. 4622. A : Nulla
persona..... exeat civitatem in die fori seu Sabbati pro emendis Fasanis, perdicibus,
leporibus, etc. Stat. Cadubr. lib. 3. cap. 81 : Ad fillum sive laqueum
vel ad retia nemo capiat Fasanos vel perdices. Vide infra Fascianus.