fatalia
Item, In causis appellationum interpositarum a sententiis latis pro nobis
contra privatas personas, Fatalia non currant, ubi pro certo constabit stetisse per
Procuratores nostros vel judices appellationum, quominus infra Fatalia
terminentur. Aliud Philippi VI. ann. 1338. apud Item, Duximus statuendum, ut in causis appellationum
prosequendis contra Procuratores regios, si dicti Comites, Barones et Nobiles ac eorum
subditi fuerint diligentes adeo, quod per eos non steterit quominus fuerint terminatæ,
sed per dilationes petitas ex parte Procuratorum nostrorum vel quia assiziæ non sederent
totiens, quod causæ ipsæ potuerint terminari, non currant, nec currisse dicantur Fatalia
contra ipsos. Sic Dies Fatales L.2. Cod. de temp. appell. (7, 63.) l. ult. Cod. ubi senat. (3, 24.) is est, quo nisi introduceretur in judicium causa appellationis, interire solebat. Vide Cujacium Observat. l. 12. cap. 4.