ferrago
Herennalesvocant, Itali
Ferragina, et
Ferraina. Vetus Judicatum ann. 1191. apud Catellum lib. 4. Rer. Occit. pag. 491 :
Propter decimas et primitias hortorum, clausorum, et Ferraginum, quorum et
quarum quidam homines Carcassonæ decimas et primitias eis dare nolebant. Infra :
Quidam sunt in hac villa, qui decimas et primitias nobis dare nolunt de hortis,
clausis et Ferraginibus . Codicillus Rostagni de Podio alto, tom. 7. Spicilegii
Acheriani pag. 275 : Volo, quod Prior ... habeat et possideat Ferraginem meam, quæ
est prope sanctum Veredimium, quæ dicta Ferrago confrontatur ab Oriente cum quadam via
publica, etc. Infra : De proventibus dictæ Ferraginis , etc.
Donamus duas cartairadas de vinea et Ferraginem
ad caminum, et aliam Ferraginem , que est juxta viam, etc. Charta anni 1196. in
parvo Chartul. ejusd. S. Victoris : Et super gasto quod ruperat W. Bernardi super
Ferraginem G. de Torreves, nihil edificent. Pluries memorantur
Afferage, fertilis ager est et opimus. Chartular. Aptense fol. 50. verso :
Dono ....
Ferraginem unam ad Brusculum et juxta villam semodiatam de vinea unam, et in alio loco
Ferraginem unam prope Ecclesiam S. Johannis. Statuta Massil. lib. 5. cap. 19 :
Si per campos, vel Feragines seminatas, vel hortos laboratos sive cultos
transibit equitando, etc.In Ferragine quoque, quæ viridarium
dicitur, etc. Vide supra Ferragale.Et omnes suos hortos, unum in
Arvale, et alium in ripa fluminis, et suos Ferraginales ubicunque illos habuit.
Concedo.... alodem meum proprium quem habeo
in Comitatu Rossilionense...... id est, casas, curtes, et hortos et hortalibus, et
ipse Ferraginale, etc.