Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

ficta

FICTA
, Venetis Fitta, Dolor acutior in aliqua parte corporis, quasi in ea aculeus defixus esset, cujusmodi est in pleuresi, quem Telum vulgo alii vocant, nostri Pointe. Vita S. Eligii auctore Audoeno lib. 2. cap. 23 : Quidam.... pessima laborabat ægritudine, denique dira atque intolerabili percussus Ficta, et morte jamjamque imminente, et jam a statu spiraminis arcebatur. Gregorius Tur. lib. 5. Hist. cap. 5 : Dormienti apparuit B. Tetricus,... et hæc dicens, virgam, quam habebat in manu, pectori ejus cum ictu valido impulit. In quo ille evigilans, dum cogitat, quid hoc esset, Ficta in loco illo defigitur, ac dolore maximo cruciatur. Idem lib. 3. Miracul. S. Martini cap. 10 : Erat autem subitaneus (dolor) tanquam clavus affligens, atque ita Fictam gravissimam dabat, ut plerumque eclysim generaret, etc. Academicis Cruscanis, Fitta, est dolore pungente di quando in quando.
FICTA
, Idem quod Fictus 4. Census, locatio, pensio, reditus, vectigal certum et fixum. Charta ann. 888. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 23 : Cedo vobis farinaria, qui est constructus super Latacia, et in ipsa riparia prato dominicario, præbodenas, Fictas, totum et ab integrum vobis cedo. Alia ann. 1400. in Stat. Perus. pag. 23 : Item de et pro culmagiis, qui quidem census, decima et Ficta et reditus, etc.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list