fidedigni
Tales homines, quorum fides admittitur, in Legibus Luithprandi Regis Longob. tit. 70. § 1.
Decernimus, ut nec Episcopi, nec Presbyteri, nec
cujuscumque ordinis Clericus, non Abbas, non aliquis Monachus, vel Sanctimonialis in
qualicumque controversia sive criminali, sive civili jusjurandum qualibet ratione
compellatur subire : sed advocatis suis propriis idoneis hoc officium debeant delegare.
Vallato contractu ex parte nostra Fidei dacione, ex altera vero juramento,
corporaliter præstito.Presbyter nil recipiat, nisi sub testimonio Fidedignorum. Charta Olai
Roschildensis Episcopi ann. 1318. apud Isaacum Pontanum lib. 7. Hist. Dan. :
Promiserunt in manus D. Regis, ac Dominorum Othonis Comitis ab Hoya, et Henrici
Domini Magnatolensis, ac multorum Fidedignorum, Militum, et Armigerorum, etc.
Vide Fletam lib. 1. cap. 41. § 5. et aliis locis. HincCum hominibus et testimoniis Capitularibus et Conventualibus, quæ
communiter Fidedignitates vocantur. Alibi : Personis autem
testimonialibus Capitulorum et Conventuum, pro singulis diebus, quibus in itinere
Fidedignitatis processerint, solvantur 12. denarii, etc.