fillones
Filousvocant : verberones. Kero Monach. :
Verbera, Fillo. Verberum, Filloum,
Fillonokertu. Theodulfus Epigram. 3. in Analectis viri eruditissimi Mabillonii
tom. 1. de Bilingue :
Ecce nugax labiis Filo quidam certa susurrans
Nunc joca, nunc fletus, nunc quoque turpe canit.
Infra :
Haud secus instabiles percurrit elluo montes
Infestus juvenum, quos agit aula levis.
Ratherius Veron. Episc. in Qualit. Conjectur. pag. 200 : Dicit pro eo,
quod est animosus atque pauperrimus, nolit ministrum vel Capellanum habere, quem
Fillonem non audet appellare. Eckeardus junior de Casib. S. Galli cap. 5 :
Ecce Ungri, Fillones illi fugitivi, nunciis me fatigant.
de Briein Epistola ad Consules Albienses ann. 1421. inter Anecd. Marten. tom. 2. col. 1712 :
Devotioni vestræ
notum facimus per præsentes hæresiarcham et Filonem illum Johannem Carrerii, scandalum
orbis, et læsæ majestatis reum, per Ecclesiam cum suis fautoribus et complicibus,
justo Dei judicio condemnatum.Filou, et supra Fello 2. et Filico.