finare
R. F. r. c. de ix li. et ix s. et iiij d. de debitis Aaron nondum ~atis
de iiij mille m. quas ‥ cum ‥ Rogero ~avit pro terris suis rehabendis
cum abbas et conventus de O. ‥ ~averint seu composuerint cum ‥ constabulario nostro ‥ pro ‥ chacia que vocatur P. A.
ipsum ~are fecerunt cum eis centum libris
de cambio Cantuar’ in argento ~ato
oneratur ‥ de toto argento tocius plumbi predicti in ~ando dictum plumbum
ad aurum illud ‥ de dicta minera ‥ extrahendum, ~iendum, et in massas seu in massam redigendum(
in ixxx defrostnaill et jtuyrne pro sineribus plumbi ~andis ‥ xx d.
in ij celdr’ decharcolle et j pari debelies pro iij diebus ‥ pro ‥ cineribus ~iandis xij s. vj d.
in stipendio ‥ hominis ~ientis cineres plumbios
omnes mineras cupri, stanni, et plumbi de quibus aliquod aurum vel argentum haberi vel ~ari contigerit
ad hujusmodi plumbaginem et metallum ‥ cariari, ac ‥ liquefieri, ~ari, aut aliter converti
xii virgas de scarleto aut de alio panno ~ato et ingranato
Financiampræstare ; Componere, præsertim de certa pecuniæ summa exsolvenda. Instructio Philippi IV. Franc. Reg. pro
Financiisrecipiendis ann. 1302. apud D.
Non enim intentionis
nostræ existit, quod illi qui in mobilibus et hereditagiis valorem ducentarum librarum
Turon. non habent, ad Finandum cogantur. Litteræ ejusd. Regis ad Episcopum
Albiensem ann. 1303. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 1338 : De veniendo, vel
mittendo hac vice in nostrum Flandrensem exercitum, vel Finando, aut præstando
subventionem aliam pro eodem excusati penitus et immunes nihilominus habeantur.
Præceptum Philippi VI. tom. 2. Ordinat. pag. 25 : Cum nos audita supplicatione
dilectorum nostrorum Capituli et Capellanorum Ecclesiæ Attrebatensis dicentium, quod vos
ipsos compellatio ad Finandum vobiscum de et super quibusdam rebus, etc.
Instrumentum anni 1234. ex Archivis Majoris Monasterii : Conventio fuit inter
Gaufridum Priorem de Donge et Creisson et Bonostru de Guerrandia Judæos, quam Finaverunt
taliter, quod dictus Prior et res Prioratus remanserunt liberæ ab omnibus debitis
prædictorum Judæorum. Præceptum S. Ludovici anni circiter 1235. apud D.
Brusseltom. 2. de Feudorum Usu ad calcem pag.
Ordinatum fuit ad revelationem malarum consuetudinum, quod de patre ad filium,
vel alio modo, quando relevare convenerit ; nisi Finator possit Finare cum domino suo,
dominus tenebit domanium suum per annum, si ibi sit terra arabilis, quæ culta
sit. Tabular. Calense pag. 65. ann. 1262 : De quo quidem racheto dicti
Galterus et Agnes ejus uxor recognoverunt coram nobis se Finasse cum dicta
Abbatissa. Chartular. S. Vandregesilli tom. 2. pag. 1993. ex Instrumento anni
1277 : Cum Abbas et Conventus S. Wandregesilli juxta tenorem ordinationis nostræ
Finaverint cum Ballivo nostro Caleti super retinendis perpetuo acquisitis per ipsos,
etc. Visitatio Prioratus de Jaligniaco per Archiepiscopum Bituric. ann. 1283.
apud Stephanotium tom. 13. Fragm. Hist. MSS. pag. 258 : Finavit Prior de Firmitate
super Aligerim de novem libris pro procuratione. Et pag. 272. in Visitatione
Prioratus Celsiniarum : Finavit Prior Dambert et Prior de Chamont pro dictis
procurationibus xx. libr. iv. sol. Charta Caroli VI. Reg.
Franc. apud Menester. Hist. Lugdun. inter Instr. pag. 122 : Per metum, aut longam
detensionem carceris Finare et componere compulsi fuerunt. Eadem notione
Finerusurparunt nostri. Ordinat. Johannis Fr. Reg. ann. 1355. tom. 3. Ordinat. pag. 30 :
Il a convenu que plusieurs ayent Finé. Ibid. pag. 266 :
Nous ne pouvons bonnement Finer, se n'estoit par le domaine et revenue
du prouffilt et emolument des monnoyes.Financiamdebet ratione
relevii. Vide Finare.
Financia. Instrum. ann. 1277. in Chartulario S. Vandreg. pag. 1993 :
Cum Abbas et Conventus S. Wandregesilli...... Finaverint cum Ballivo
nostro Rothomag. Finationem hujusmodi pro nobis recipiente super, etc. Edictum
Philippi cognomento Audacis Regis Fr. ann. 1274. apud D. Dicerent etiam eos jus non habere exigendi a tabernariis
denarios qui Finationes Celariorum nuncupantur. Vide Finis
1.Financiamseu præstationem pecuniariam exigere. Charta Petri abb. S. Remig. Rem. ann. 1212. in Chartul. Campan. ex Bibl. reg. fol. 23. r°. :
Præpositus
comitissæ mortuam manum vel forismaritagium Finare vel levare non poterit, sine
præposito S. Remigii de Cortisor. Quod tamen de compositione hujusmodi
præstationis posset intelligi. Aliud sonat Finer, Reperire scilicet, in Lit. remiss. ann. 1390. ex Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 192 :
Bonnebouche et Marot
s'enfuirent tous deux pour doute de justice, et allerent chacun querir mire, pour faire
appareiller leurs blessures. Ils n'en peurent Finer que trois jours aprés. Finé
vero, Qui extra patriæ fines exire cogitur. Lit. ann. 1374. tom. 6. Ordinat. reg. Franc.
pag. 79 : Senz estre du tout deshers et Fineiz du pais, ils ne pourroient supporter
les prises de leurs voitures, blez, vins, etc.